1 |
|
“...[1295-1305] CHRONIQUE. 39
de structure; tandem fuit concordatum quod fierent
ubi nunc sunt a porta Sancti Martini continuando
usque ad Fratres Minores supra Scaldam. Et inceptum
fuit feria va post Natale Domini1 et fuit totum per-
fectum infra annum. Et tunc facte sunt cathene et
posite in vicis ubique, ut in necessitate tenderentur.
Anno m° ducentesimo nonagesimo quinto, accepit
rex Franchie sententiam de habitatoribus civitatis Tor-
nacensis2.
Anno m° ducentesimo nonagesimo sexto, fuit fluvius
Secane Parisius in tanta habundantia quod Magnus
Pons cecidit3.
Anno m° ccc° iij°, feria quinta post Quasimodo4,
fuit captus prepositus Insulensis cum sua comitiva et
adductus in Tornacum et positus in berefrigido.
[Fol. 58] Annom0 trecentesimo quinto, Johannes de
Gourcielles erat tunc temporis prepositus in Bruleo et
major scabinorum. Post emptionem factam fuit dominus
de Potis arrestatus pro quodam debito in Bruleo, pro
quo erat fidejussor; et post multas altercationes opor-
tuit finaliter quod...”
|
|
2 |
|
“...venit dictus
castellanus cum gentibus armorum in villa de Rume-
gnies ad capiendum unum hominem. Qui renitens et
fortiter repugnans, castellanus, timens ne veniret
communia Tornacensis, fecit ignem poni in domo; in
qua ille est combustus. Ob quam causam dictus castel-
lanus, vocatus Matheus Likeus 2, et omnes illi qui cum
eo fuerunt, villam perpetuo perdiderunt, nee unquam
postea eamdem rehabere potuerunt, quia, quod factum
extitit, de facto fuit et non de jure.
Anno m° trecentesimo septimo, feria secunda,
decima die aprilis, tenente synodo domino Guidone,
Tornacensi episcopo, in qua convenerant multi prelati
et grandis multitudo curatorum de dyocesi Torna-
censi, gubernatores civitatis fecerunt ascensum (sic) et
concordaverunt fieri unam talliam, que fuit incepta in
ilia die colligere. Communitas autem, scilicet texentes,
pauperes, fullones et alii, conspiraverunt contra dictos
1. Philippe le Bel, par une lettre du ler novembre 1306 (éd.
par A. d’Herbomez, dans Philippe le Bel et les ...”
|
|
3 |
|
“...[1309-1311] CHRONIQUE. 45
Anno predicto, feria sexta ante festum Symonis et
Jude1, fuit ventus tam magnus et tam vehemens
quod in Tornaco fuit in locis innumeris ruina edificio-
rum, maxime de cooperturis, de signis [fol. 60]
domorum, quod propter timorem tegularum nullus
per vicos ire ausus erat.
In illo anno fuit tantum geli quod etiam in mari
naute moriebantur; et etiam fuit post gelu maxima
aquarum hadundantia.
Anno illo fuit eclipsis solis, ultima die januarii. Et
eodem anno fuit karistia bladi et vini.
Anno m° trecentesimo decimo, cepit ballivus Viro-
mandensis unum hominem bannitum de regno in jus-
ticia Tornacensi; et fuit sibi mortuus deliberatus ultra
fluvium de Ries; et levavit furcas, et ibi eum suspendi
fecit; et postea restituit unum hominem vivum et
resaisivit pro villa prepositos et juratos.
Anno m° ccc° xj°, duo homines invicem rixantes,
unus occidit alium; et occisor fugit in templo de
Orka, et ibi fuit diu; et prepositi et jurati faciebant
eum custodire et coercere quod...”
|
|
4 |
|
“...suspendi in nocte Symo-
nis et Jude
Anno eodem fuit concilium apud Vianam.
Anno m° trecentesimo decimo secando, fuit eclypsis
lune decima nona die junii in vespere, et post fuit
eclipsis solis quinta die julii, hora tercie1 2 3 4.
Anno m° trecentesimo decimo tercio, vicesima prima
die martii, venit dominus de Gallardo tanquam castel-
lanus in Tornaco, loco regis, [fol. 60 v°] post emptio-
nem faclam de Mauritania et de Castellania8.
Anno m° trecentesimo decimo quarto, decima nona
die aprilis, in feria sexta, fuit facta justicia in villa de
Pontoise de duobus fratribus militibus, filiis domini de
Aunay *.
1. 28 octobre 1311.
2. Ces deux éclipses sont mentionnées, comme celle de la
page 45, dans la chronologie des éclipses qui se trouve dans
V Art de vérifier les dates; la première y est donnée comme
ayant eu lieu a sept heures et demie du soir, la seconde k sept
heures et demie du matin; cette seconde heure ne coincide
pas exactement avec 1’heure de tierce.
3. Gilles Ie Muisit se trompe d’un...”
|
|
5 |
|
“...CHRONIQUE.
[1301]
61
citabat regem personaliter in kalendis novembris1 ut
coram eo compareret. Per easdem etiam litteras omnes
gratias, potestates et omnia quecumque sui predeces-
sores, summi pontifices, predecessoribus dicti regis et
sibi ipsi concesserant, revocabat et adnullabat. Vene-
runtque dicte littere feria secunda post festum Puri-
ficationis2; rex autem et sui consiliarii moti sunt in
indignationem et in iram magnam3. Et orta est gran-
dis controversia inter dominum papam et dominum
regem; que crescebat de die in diem, quia littere ful-
minantes sepe ab utraque parte mittebantur; et inter
cetera dominus papa scripsit regi : « Scire te volu-
mus quod nobis subes in spiritualibus et temporali-
bus4 »; et alia multa scripserunt ad invicem, ut dici-
tur, iram et fulminationem provocantes.
Quomodo missum fuit a domino rege Aragnie ad
dominum papam [fol. 80], et quid factum fuit in con-
sistorio, et quomodo papa fugit, omitto et est causa.
In illo anno non fuit aliquod gelu validum...”
|
|
6 |
|
“...CHROMQUE.
65
[1302]
obligaverunt et reddiderunt et per suos amicos, mis-
sis obligationibus, fuerunt liberati.
Et sic possunt perpendere tempore futuro audituri,
quam ingens et magna fuit ista proditio, quia multi
nobiles et famosi viri et etiam alii ibidem occisi sunt.
Et est communis opinio et multi sunt afïirmantes
quod sanguis Domini, qui in dicta villa habetur, qui
qualibet sexta feria solebat currere, ab ilia die non
est visus currere, nee currit; et est intentio plurimo-
rum quod predicta proditio causa fuit.
Anno m° ccc° ij°, facta proditione antedicta, domi-
nus Jacobus de Sancto Paulo factum domino regi et
suo consilio nuntiavit, qui corde anxio mortuos luxe-
runt et super eos doluerunt. Rex autem misit pro pari-
bus et baronibus Franchie, et ad certam diem cum
rege et suo consilio convenerunt; et, deliberatione
habita diligenti, ad tantam proditionem vindicandam
fuit negotium commissum nobili viro domino Roberto,
comiti Attrebatensi, tanquam capiti et pro persona
domini regis...”
|
|
7 |
|
“...66 GILLES LE MUISIT. [1302]
fluvium de Liza. Venerunt autem illi de Brugis1 et
patria circumquaque usque ad mare cum illis de Cur-
traco, nee erant cum eis Yprenses neque Gandeuses.
Et comes vastavit patriam circa Curffol. 8i v°]tracum
et combussit villas citra et suburbana de Curtraco et
fecit multos insultus.
Tandem undecima die julii, in feria quarta et in
die translationis beati Benedicti, dictus comes fecit
proclamari quod totus exercitus in campo ante
monasterium de Groninghes se adunaret; quod ita
factum fuit; et ibi fuerunt acies et scale ordinate.
Exieruntque Flandrenses, qui in Curtraco erant,
de villa; et, terga vertentes ville, fecerunt de ea
quasi murum, et facies tenebant versus suos inimi-
cos, et se ibidem ordinaverunt; et erant omnes pedites
et nulli equitantes, et pauci aut paucissimi respectu
aliorum. Tunc comes precepit quod gentes sue appro-
pinquarent, factumque est ita. Et sic ceperunt invi-
cem due acies debellare et pedites dicti comitis cepe-
runt Flandrenses superare...”
|
|
8 |
|
“...CHRONIQUE.
73
[1303]
lio, iverunt quarta die junii, feria tertia ante festum
Barnabe1, versus pontem de Rosne quem custodie-
bant Flamingi de Aldenardo; et ceperunt pontem
atque transierunt; et, cesis pluribus et spoliatis, ali-
quos captivos secum reduxerunt.
Anno eodem, dominus de Ghastelon, conestabella-
rius Franchie, habuit conflictum cum Flamingis ad
pontem de Arka prope Sanctum Odomarum2; et fuit
ibi tanta occisio personarum ex utraque parte, quod
fluvius ibi currens dicitur rubricasse et fuit rubeus per
aliquod spatium de cruore occisorum.
Eodem anno, Johannes de Lalaing [fol. 84], armi-
ger, fuit institutus custos et castellanus in castro de
Dossemer; accepitque secum consocios et sepe illos
de parte Flamingorum impugnabat; acciditque una die
quod, coadunatis Flamingis pluribus, dictus Johannes,
nesciens ibi tantos esse, dimissa custodia, exivit cum
suis incaute; et adversarii, eos invadentes, dictum
Johannem et plures de suis occiderunt, aliis in fugam
versis; et qui potuerunt...”
|
|
9 |
|
“...74 GILLES LE MUISIT. [1303]
consilium ad invicem quod civitatem Tornacensem
obsiderent; et ceperunt et concordaverunt ducem
eorum et superiorem dominum Guillermum de Julers,
de genere comitis Flandrie; paratisque tentoriis et
necessariis, venerunt et fixerunt tentoria apud Helchin,
feria quinta ante festum beati Laurentii; et die Jovis
post1 2 * * * * * venerunt versus Tornacum et fixerunt tentoria
sua, incipientes a fluvio Scalde ante portas de Bur-
dello et de Fontana et super rivum de Mayra, circum-
dantes civitatem tentoriis usque ad fluvium Scalde
superius contra portas de Valenchiennes et Fratrum
Minorum et super fluvium de Ries; et tentoria
domini Guillelmi de Julers erant contra portam
Sancti Martini et Insulenses contra portam de Vinea;
fueruntque levata ingenia in civitate et etiam extra in
acie in diversis locis; et fecerunt plures insultus de
ingeniis et ad portas veniendo, in tantum quod in plu-
ribus insultibus manu ad manum pugnaverunt cives
et adversarii.
Erant autem in...”
|
|
10 |
|
“...imponens ei quod
ipsum accusaverat apud regem; paucos tarnen inve-
nit qui cum eo vellent esse nee fovere ejus partem,
nisi aliqui [fob 87] banniti de dicta patria et expulsi.
Anno millesimo ccc° tercio decimo, tres filii domini
Philippi regis Crassi, videlicet Ludovicus, primogeni-
tus, rex Navarre, Philippus, secundus, comes Picta-
vensis, et Karolus, comes de le Marche, et alii plures
nobiles cum eisdem in die Penthecostes1 fuerunt mili-
tes facti et ordinati.
In illo anno, apud Louveng, in feria secunda et in
crastino que fuit prima dies may, fuerunt circiter
ducenti armigeri ad torneandum et ibi fuit festum
grande; — et etiam Parisius pro novis militibus.
Anno eodem undecima die marchii, magister Tem-
plariorum fuit combustus Parisius2.
1. 3 juin 1313.
2. Le supplice eut lieu le 18 mars et non pas le 11 mars,
comme le dit Le Muisit....”
|
|
11 |
|
“...confestim mortuus
est; de quo facto murmur multus fuit in hospitio regis
et in populo.
Anno millesimo trecentesimo quarto decimo, Phi-
lippus, rex Franchie et Navarre, Crassus, et pater
trium fratrum qui post eum regnaverunt, transactis
octo diebus post mortem dicti Fratris2, cecidit super
pontem Sancte Maxentie et lesus fuit in una crure; et
fuit apud Pissiacum deportatus, jacens ibi. Et in nocte
sancti Andree3 4decessitetDeo animam reddidit; et post
fuit portatus apud Sanctum Dyonisium et ibidem, feria
tercia ante festum beati Nicholai1, habuit, ut decuit,
unam sepulturam.
Et eodem anno mortua est regina Navarre et uxor
dicti Ludovici.
1. 2 novembre 1314.
2. 10 novembre.
3. 29 novembre 1314. — Philippe mourut a Fontainebleau
et non 4 Poissy, comme on serait tenté de le croire d’après
ce texte. Quant k la cause de sa mort, Gilles, comme la
plupart des chroniqueurs contemporains, croit que ce fut un
traumatisme produit par une chute de cheval. Cf. Auguste
Brachet (Pathologie mentale des rois de...”
|
|
12 |
|
“... populus multus extra portas.
Flandrenses autem et illi qui erant de Curtraco et
extra, videntes recessum regis et exercitus ejus, exie-
runt et venerunt in locum ubi erant tentoria, et spolia
infinita habuerunt, et quamplurimum sunt lucrati;
quia, propter discrimina viarum, multa que portare
non potuerant, dimiserunt. Rexque, consilio habito,
re versus est Parisius.
Anno eodem venit Gaucherus, dominus de Chaste-
lon et conestabellarius Franchie, post recessum dicti
regis et de ejus mandato, feria quarta ante festum
beati Martini1, cum magna copia nobilium armatorum.
Et in [fol. 89] crastino ivit versus Espire, ubi erant
multi Flamingi et illi de patria congregati, et debella-
vit eos, cesisque multis et captis, secum deduxit cap-
tivos in Tornacum, et plures misit in villam Insulensem
et recessit. Et post rediit in nocte beati Vincentii2,
et ivit apud Helchin, et ibi cepit mul tos Flamingos
et alios rebelles, et secum adduxit; et in illa nocte
tanta pruina et densa fuit quod nulla claritas...”
|
|
13 |
|
“...en France qu’une reine ointe.
1. Cf. Archives de 1’État a Mons, Cartulaire 89, fol. 44 v°:« Post
cujus sacrationem, Ludovicus, comes Flandrie, tunc tempore
etate juvenis, conquestus est, in presentia baronum et parium
Francie, de gentibus suis in Flandria qui sibi rebelles erant et
fuerant; predictus itaque rex Philippus promisit sibi auxilium
ferre. Qui postmodum venit in civitate Atrebatensi; feria
autem tertia, videlicet in vigilia beati Laurentii (9 aoüt), exivit
dictus rex de predicta civitate cum eis qui secum erant et fixit
tentoria versus Estruem. Postmodum ivit versus Biethuniam.
Feria quarta videlicet in octavis beati Laurentii (17 aoAt) exierunt...”
|
|
14 |
|
“...tis personis; et ibi fuit captus frater comitis Flandrie
spurius et ductus in Angliam1.
Anno m° trecentesimo tricesimo septimo, intrante
quadragesima, Jacobus de Artevelde, assumptus con-
corditer ab illis de Gandavo eorum capitaneus2, pepi-
git fedus et fecit primo concordiam cum rege Anglie3.
Anno eodem, Dominica in medio quadragesime4, fuit
predicatum in foro Tornacensi in presentia episcopi
Silvanectensis et abbatis Sancti Dionysii supra Gan-
denses.
Anno m° trecentesimo tricesimo septimo, feria ter-
cia ante Pascha5, venit conestabularius Francie in Tor-
1. La bataille eut lieu le 11 novembre. Ce bltard de Flandre
s’appelait Gui. (Breve Chronicon Flandrie, éd. De Smet, Cor-
pus Chronicorum Flandrie, t. III, p. 6.)
2. Le carême en 1338 commenga le ler mars. Selon Frois-
sart (2e rédaction, éd. Luce, t. I, p. 392), Jacques fut pris
pour chef par les Gantois a la Saint-Michel (29 septembre)
1337. Le Breve Chronicon (éd. cit., t. III, p. 7) reporte ce fait
au 28 décembre 1336.
3. Jacques...”
|
|
15 |
|
“...erat Christiana; dictus autem rex plu-
ries precibus, minis et terroribus requisivit ut chris-
tianitatem abnegaret et legi, quam tenebat, se subde-
ret; illa autem semper restitit et fidem christianam
observavit. Accidit vero quod rex earn cognovit et
illa, concipiens puerum, edidit masculinum; fuit autem
encore été plus explicite que Gilles : « Anno Domini m ccc xxxvij,
feria secunda post Ramos Palmarum (6 avril), venit conestabu-
larius Francie, Radulphus [de Brienne], comes de Eu, et filius
ejus comes de Gines, adjunctis sibi pluribus nobilibus cum
mille armaturis, ut dicebatur. Et recessit, nullo negotio peracto,
feria tertia ante Pentecosten (2 juin). Postea rediit quinta die
mensis augusti, anno xxxviij, et recessit in festo Decollationis
Baptiste (29 aout). Iterum rediit in festo Matthei (21 sep-
tembre) ac recessit in festo Luce (18 octobre). »
1. II s’agit du khan des Mongols Ousbeg (1312-1340), qui
épousa la fille d’Andronic III. Tandis que ses prédécesseurs
s’étaient alliés aux...”
|
|
16 |
|
“...regem Fran-
cie, quem vocabant Philippum de Valois1.
Eodem anno, ceperunt Flandrenses domum domini
episcopi apud Helchin2, reficientes eam et munientes,
posito Castellano, quam tenuerunt longo tempore,
vicinis et transeuntibus multa mala facientes.
Eodem anno, gentes regis Franchie, qui erant in
Cameraco, villam de Haspre3 combusserunt.
Eodem anno, die Veneris ante Dominicam Palma-
rum4, Jacobus de Artevelde, collecto exercitu Flan-
drensium, comparuit apud Chin et Ramegnies; et feria
secunda sequenti et feria tertia5 fixerunt tentoria
citra Chin. Et tunc, pulsatis duabus campanis justitie,
omnes iverunt ad muros ubi erant ordinati6. Et illis
diebus, consilio habito, omnia suburbana combusta
sunt citra et ultra Scaldam; et appor[fol. 99 v°]taverunt
1. Louis de Nevers fut contraint de souscrire k eet accord,
mais il s’enfuit aussitót après a Paris. (Chronographia, éd. Mo-
ranvillé, t. II, p. 88.)
2. Les évêques de Tournai possédaient k Helchin, sur les
limites du Tournaisis et de la Flandre...”
|
|
17 |
|
“...GILLES LE MUISIT.
170
[1346]
matrimonium donee fieret servitium sui patris, sicut
est consuetum.
Anno predicto, feria tercia ante Pascha, videlicet
xxvij® die marchii, rex Anglie misit consilium villarum
Flandrensium ad Ludovicum comitem apud Male prope
Brugis, ubi residebat, mandans et volens quod ipse
comes compleret matrimonium cum filia sua et jaceret
cum ea, volens insuper et mandans quod ipse comes
veniret et esset ductor exercitus Flandrie contra regem
Francie; et si ipse in sua persona non vellet venire,
quod mitteret unum de sanguine suo [fol. 119 v°]
cum suis armis Flandrie, qui teneret locum suum et
representaret personam suam. Comes vero respondit
quod super hoe vellet deliberare et habere consilium;
et responsum est ei quod non erat opus delibera-
tione nee tempus habendi consilium, et quod oporte-
bat necessario quod istud fieret; et vix habuit dilatio-
nem usque in crastinum. Surgens autem sequenti die1
summo mane finxit se infirmum et, accipiens volucres
ad volandum, precepit...”
|
|
18 |
|
“...quia, si perditio sit de vobis,
mea esset perditio. » Et sic recessit.
Ipsique, invicem rixantes et discentientes, ceperunt
debellare, unde ibidem plures fuerunt occisi et plures
vulnerati. Et postquam a bello est cessatum, miserunt
ad illos de Brugis et de Franco, tenentes ipsos venisse
in eorum auxilium; qui concorditer responderunt quod
eorum comitem Flandrinsem in dominum reciperent et
ei obedirent. Gandenses autem, hoe scito et audito,
levaverunt sedem suam et venerunt in Gandavum; et
in feria secunda et tercia sequenti1, quos invenerunt
de consentientibus in adventu comitis occiderunt, et
ft. 15 et 16 septembre 1348....”
|
|
19 |
|
“...perversis.
Comes autem, nichil proficiens, habita deliberatione
cum aliis viris et tota patria, concordaverunt ut
omnes aditus et introitus circa dictas duas villas cus-
todirentur, nee victualia eis adhiberentur; et sic dicti
aditus fuerunt observati a quarta decima die octobris
usque ad diem beati Nichasii2.
Anno autem illo, in die Omnium Sanctorum, dux.
Brabantie et dux de Limbourch venerunt in villa de
Tenremonde cum magna copia armatorum, ut ei fer-
rent auxilium contra dictas duas villas.
Feria autem quarta post festum Omnium Sancto-
rum3 exierunt Gandenses versus villam de Donza, et
illi qui erant in Donza exierunt contra eos; et fuit
conflictus ingens et plures de Gandavo ceciderunt;
ceteri autem fugientes in villam Gandensem sunt
reversi.
Tempore autem illo, anno videlicet m° ccc° xlviij0,
1. « Et misit [comes Flandrie] illis de Ypro et Gandavo
et aliis villis, petens, immo jubens illas eii reddi; quarum
incole, acceptis indutiis, scripserunt regi Anglie quod eiis suc-
curreret, aut...”
|
|
20 |
|
“...nobis
omnibus ad medelam. Videntes autem quamplurimi
de Tornaco formam penitentie que fiebat ab illis qui
venerant in civitatem, ceperunt habere devotionem in
tantum quod fere quingenti sexaginta et quinque viri,
vel circiter, se paulatim adunaverunt et mutuo astrin-
xerunt, de licentia eciam gubernatorum civitatis; et
proposuerunt exire et ire per spatium triginta trium
dierum, ad exemplum et instar aliorum; omnibusque
necessariis sibi in proposito et in facto preparatis,
exierunt de civitate feria secunda in nocte festi Nati-
vitatis Virginis gloriose2, et fecerunt primam suam
penitentiam in foro, ubi multitudo populi erat congre-
gata; et, exeuntes de civitate, iverunt versus villam
Insulensem. Dies autem in qua redierunt fuit in cras-
tino beati Dyonisii, martyris, que fuit dies Sabbati3,
penitentiam suam in foro ilia die faciendo; et in cras-
tino que fuit dies Dominica, tota societas, ritum soli-
1. Saint Jean, XIII, 15.
2. 7 septembre 1349.
3. 10 octobre....”
|
|