1 |
|
“...imperatum.
Dominus autena Egidius Li Bruns supradictus, audiens
quod rex diffinierat sententiam mortis super domi-
num militem quern dictus Robertus cum aliis nobili-
bus secum adduxerat, veneruntque Robertus et Egy-
dius, assumptis secum potentioribus sue aciei, in
regis presentia, dicentes ei : « Domine nos audivimus
quod vos dominum de Bourgella, compatriotam nos-
trum, militem strennuissimum, morti adjudicastis. » Et
rex dixit ita esse. Tune Robertus, ejus gener, de con-
silio domini Egidii Le Brun, sic respondit : « Illus-
trissime domine [fol. 49], tunc oportet quod miles in
suocastro capiatur. » Etrex, motus in iram, dixit quod
in castro, si quod haberet, caperetur. Tune Robertus
et sui recedentes, dictus Egidius existens mariscalcus
totam aciem Roberti cum suis complicibus in certo
loco adunavit, et militem posuit in medio aciei; et mis-
sus fuit ad regem qui diceret: « Domine, miles domi-
nus de Rave et de Bourgella est in castro suo paratus
vos recipere. » Et rex indignans, nesciens facti...”
|
|
2 |
|
“...16 GILLES LE MUISIT. [1266-1290]
astiludiando fuit percussus in brachio et vulneratus;
de quo vulnere migravit ab hac vita.
II
DE CASTELLANO TORNACENSI ET DE ADVOCATO ALIQUA
NOTABILIA.
Anno m°cc°sexagesimo sexto, venit Johannes, domi-
nus de Mauritania et castellanus Tornacensis, in suo
jocundo adventu, et fuit receptus honorifice a civibus,
sicut erat antiquitus consuetum. Habuitque quatuor
fratres : Guillermum, Arnulphum [fol. 50 v°], Thomam
et Balduinum, et uxoratus nondum erat; accepitque
postmodum in uxorem Mariam d’Esconfflans, mulie-
rem nobilem et parem sibi matrimonio copulari.
Anno m° cc0 sexagesimo nono, venit dicta Maria
d’Esconfflans, domina de Mauritania, ut castellana in
civitateTornacensi, fuitque recepta cum sollempnitate,
ut moris est; fuitque progenita ex eis Maria, nullum
alium habentes heredem, que supervixit patrem et
matrem et fuit heres.
Anno m° cc0 nonagesimo, octavo1 die aprilis, venit
dicta Maria heres et fuit recepta, prout erat consue-
tum, et fecit moram in...”
|
|
3 |
|
“...22 GILLES LE MUISIT. [1219-1267]
Marvis, canonicus et de gremio ecclesie. Vidi autem
religiosos monachos et plures personas seculares que
se vidisse eum asserebant et quod antistes fuit reli-
giosus, visitans et predicans in ecclesiis, pauperes
recreans, et qui omnibus bonis operibus insudabat;
cujus anima in pace requiescat. Deditque prebendas
et beneficia personis iitteratis et bene moriginatis,
prefuitque circiter annis triginta duobus.
Anno m°cc° quinquagesimo primo, postquam domi-
nus episcopus de Marvis viam universe carnis ingres-
sus est, decanus et capitulum concorditer elegerunt
dominum Walterum de Cruce, concanonicum suum et
de gremio ecclesie, qui fuit litteratus et de nobili pro-
genie, sequens in omnibus bonis operibus predeces-
soris sui vestigia; et tempore suo multos litteratos et
valentes personas in ecclesia de canonicatu preben-
davit, et inter ceteros quatuor nepotes suos: Walterum
de Manso, cantorem, Egidium de Cruce, cancellarium,
Walterum Hunghier et Johannes de...”
|
|
4 |
|
“...et concorditer suam intentionem
eidem narraverunt. Qui regratians toto capitulo et
singularibus personis, assumpsit in se onus negotium
prosequendi; acceptisque litteris et munimentis et ea
que necessaria erant, ivit ad Romanam Curiam, tem-
pore domini Bonifacii.
Tempore illo comes Boloniensis et Alvernensis,
qui satis familiaris erat domino pape, acceptis
litteris a domino rege et suis propriis amicis, misit
velocius ad Curiam, supplicans domino summo
pontiflci pro Guidone, germano fratre suo. Domi-
nus autem papa precibus domini regis, dicti comitis
et suorum, condescendit, et appellationem factam
per magistrum Stephanum cassavit cum postulatione
capituli, et in pleno consistorio Guidonem de Bolonia,
fratrem comitis, pronuntiavit episcopum Tornacensem,
imponens aliis partibus silentium de inceptis. Post-
modum dictus dominus Guido, ordinibus susceptis,
sacratus ut moris est pontiflcum, fecit preparare cum
1. Corr. : « peritissimo »....”
|
|
5 |
|
“...Heremitam, vocatusque
fuit Celestinus1. Hic nihil sciens de temporalibus, sed
semper totus raptus in celestibus, orationibus instanter
intentus et vigiliis divina anteponens, aspirans omni
die reverti ad heremum, tandem, sicut dicebatur, de
consilio dominorum cardinalium, procurante domino
Benedicto, tune cardinali, dictus dominus papa Celes-
tinus fecit unam decretalem continentem quod papa
potest resignare. Facta [fol. 75 v°] autem dicta decre-
tali, et in studiis et ubique publicata, predictus domi-
nus papa infra annum resignavit2 et ad locum unde
assumptus fuerat est reversus, vivens postmodum
religiose et sancte, adeo quod sancta mater Ecclesia,
de vita sua et miraculis informata, ipsum canonizavit,
atque cum sanctis et electis est reputatus.
Anno m° ducentesimo nonagesimo quinto, domini
cardinales, ut moris est, in certo loco detenti et
coadunati, dominum Benedictum, cardinalem, in sum-
mum pontificem elegerunt, qui vocatus est papa Boni-
facius3. Fuitque homo, ut dicebatur, prudentissimus...”
|
|
6 |
|
“... regina Franchie, et cum ea domina
Machtildis, comitissa Attrebatensis, domina comitissa
de Valois, domina Blanka de Britannia, domina comi-
tissa de Joigni cum filia sua, et domina de Lutosa et
alie plures nobiles mulieres.
Fuitque parlamentum inter consilium regis et con-
silium dicti Roberti et villarum de Duaco, de Orchies,
de Insula et de Bethunia; et ordinationes concor-
1. Les Dominicains s’étaient établis en 1224 dans Ie faubourg
de Saint-Pièrre, contre les murs de Lille; en 1279, les Domi-
nicaines s’étaient installées non loin d’eux, le long de la Deüle,
prés du Béguinage; leur maison était connue sous le nom de
Notre-Dame-de-l’Abbiette.
2. 7 septembre....”
|
|
7 |
|
“...mis-
sis obligationibus, fuerunt liberati.
Et sic possunt perpendere tempore futuro audituri,
quam ingens et magna fuit ista proditio, quia multi
nobiles et famosi viri et etiam alii ibidem occisi sunt.
Et est communis opinio et multi sunt afïirmantes
quod sanguis Domini, qui in dicta villa habetur, qui
qualibet sexta feria solebat currere, ab ilia die non
est visus currere, nee currit; et est intentio plurimo-
rum quod predicta proditio causa fuit.
Anno m° ccc° ij°, facta proditione antedicta, domi-
nus Jacobus de Sancto Paulo factum domino regi et
suo consilio nuntiavit, qui corde anxio mortuos luxe-
runt et super eos doluerunt. Rex autem misit pro pari-
bus et baronibus Franchie, et ad certam diem cum
rege et suo consilio convenerunt; et, deliberatione
habita diligenti, ad tantam proditionem vindicandam
fuit negotium commissum nobili viro domino Roberto,
comiti Attrebatensi, tanquam capiti et pro persona
domini regis representanda; et fuit a rege factum edic-
tum generale, precipiendo...”
|
|
8 |
|
“...per interpositas personas rogavit
regem ut de infante suam posset facere voluntatem;
habita autem super hoc a rege licentia, fecit ilium
baptizari et incontinenti post baptisma nulla nigredo
comparuit. Rex autem, ut audivit et vidit miraculum,
citius quam potuit fecit se baptizare. Misit autem
legatos ad dominum summum pontificem Benedictum,
supplicans et requirens ut sibi mitterentur persone de
fide catholica instructe que ei et populo sibi subjecto
verbum vite et fidem catholicam predicarent. Domi-
nus autem papa gaudio magno gavisus est et legatos
recepit honorifice, ut decebat; habitoque consilio
cum sacro collegio dominorum cardinalium, elegit
duos fratres de ordine Predicatorum, doctos et ins-
tructos, valentes complere devotionem dicti regis Tar-
tarorum, misitque dictos fratres cum legatis ante-
dictis1.
Anno m° trecentesimo tricesimo octavo, prima
ebdomada may, Gandenses, duce Jacobo de Artevelde,
venerunt cum potestate sua coram Brugis et domo de
Male, cqmite ibi existente; et ibi...”
|
|
9 |
|
“...que
licita non sunt scribere aut vera enarrare.
Tenorem treugarum que per personas electas fuerunt
concordate proprius quam potui transtuli de gallico in
latinum in modum qui sequitur1 :
« Universis presentes litteras visuris...
In testimonium hujus rei nos sigillavimus presentes
litteras nostris sigillis, factas, accordatas et datas in
ecclesia d’Esplechin die lune, vicesima quinta die
septembris, anno gratie millesimo trecentesimo qua-
dragesimo. »
Predictis autem ordinationibus concordatis, domi-
nus rex Franchie misit confestim in civitatem Torna-
censem unum strenuum militem, dominum de Cliton,
et unum de secretariis notariis suis, videlicet magis-
trum Robertum de Lori2 nominatum. Isti duo intra-
1. Nous avons jugé inutile de rééditer le texte de ces trêves;
on le trouvera dans le Continuateur de Nangis, éd. Géraud,
t. II, p. 172-178; Robert d’Avesbury, éd. Thompson, p. 317;
Chronicon Henri Knighton, éd. Rawson Lumby, t. II, p. 19-
22; Scalachronica by sir Gray of Heton, éd. Stevenson...”
|
|
10 |
|
“...dux
Burgondie, dominus Petrus, dux de Bourbon, in ani-
mam domini Philippi regis Francie, et Henricus de
Lanchastre, Willermus de Varwic2, et Willelmus de
Monte-Acuto, comités, in animam domini Eduardi regis
Anglie, predictorum fecerunt corporaliter juramentum
1. Le scribe a déformé ces noms, qui lui étaient peu connus.
Le seigneur appelé ici « Lusbref » doit être identifié avec le
personnage qu’Adam de Murimuth (éd. Thompson, p. 134),
dans la publication qu’il donne de cette trêve, appelle « domi-
nus de la Brete, » autrement dit Bernard-Ezi II d’Albret; le
vicomte de Foukart doit correspondre au « dominus de Fron-
saco » du chroniqueur anglais.
2. Gilles a dü se tromper, Thomas de Beauchamp était alors
seigneur de Warwick. Voici d’ailleurs la liste des garants pour
le roi d’Angleterre telle que la donne Adam de Murimuth [loc.
cit.) : « Henricus de Lancastria, Willelmus de Boun, Willel-
mus de Monte Acuto comités, Radulfus Stafforde, Bartholo-
maeus de Borowasch, Walterus de Mauny. »...”
|
|
11 |
|
“...172 GILLES LE MUISIT. [1346-1347]
qui, manffol. 120]datis et vocatis gentibus suis, de
Cameracesio exierunt, sed dominus de Goumegnies
non comparuit. Et post, circa festum beati Luce evan-
geliste1 dictus dominus venit coram dicto castro frau-
dulenter et cepit bestias et predam; et episcopus cum
suis gentibus exivit, insequendor eos, et reduxerunt
predam captam cum tribus hominibus. Et fuit domi-
nus de Goumegnies in facie vulneratus, et ipse et sui
omnes, infecto negotio, recesserunt.
Anno millesimo trecentesimo quadragesimo sexto,
ad requestam Flandrensium, qui ausi non erant venire
in Tornaco, dominus episcopus Tornacensis ordinavit
curiam suam tenere in villa Curtracensi; et fuit ibi
curia a quadragesima usque dum Flandrenses fuerunt
excommunicati.
Anno supradicto, nona die may, fuit occisus dominus
Symon de Hale, homo potentissimus in auro et argento,
et in quo Flamingi summopere confidebant.
Eodem anno fuerunt incepti fossati Parisius prop-
ter metum Anglicorum.
Accidentia que secuntur...”
|
|
12 |
|
“...[1347] CHRONIQUE. 177
Eodem anno videlicet m°ccc° quadragesimo septimo,
octava die junii, erat rex Franchie Attrebati; et domi-
nus Johannes de Hannonia, vocatus dominus de Biau-
mont, venit inTornaco cum circiter sexaginta militibus
et gentibus armorum copiosis, et stetit in monasterio
Sancti Martini; fuitque receptus amicabiliter et ei exhi-
bitus honor consuetus.
Accidit autem quadam die quod quidam de familia
domini de Fagnuelles, ludens ad taxillos cum quo-
dam de Tornaco, qui inter se rixantes, ceperunt
decertare et familia dicti domini de Fagnuelles traxe-
runt ilium de Tornaco in hospitium eorum, et eum
verberaverunt. Plures autem de communia, hoe viden-
tes, nescio quo instinctu, moverunt se et fuit promul-
gatum et clamatum per totam villam citra et ultra
Scaldam, quod Hannonienses communiam et habita-
[fol. 182]tores volebant suppeditare; et sic tota com-
munia, ignorantes veritatem rei, fuit in tantum com-
mota, nescientibus gubernatoribus ville. Venit autem
maxima multitudo...”
|
|
13 |
|
“...quatuor capitanei, videlicet
Willermus de Porco, Petrus li Muisis, Vincentius
d’Aire et Quintinus Gargate; et cum eis fuerunt equi-
tes usque ad numerum quadraginta quinque equitum,
ipsis computatis, el de peditibus, habentibus paratu-
ras, circiter mille, de quibus fuerunt ducenti balistarii
et septies viginti archiste, et de aliis plures famuli
cum lanceis et diversis armaturis, et quidam Carpen-
taria fabri, officiarii, necessaria operantes et minis-
trantes1 2. Anno m° ccc° quadragesimo septimo, Domi-
nica qua fuit dies beati Johannis Baptiste8, convenerunt
in monasterio Sancti Martini equites et pedites cum
suis paraturis, qui missuri erant ad regem; et dicta
die recesserunt, et gubernatores civitatis et magna
pars communie associati sunt eos usque ad banleu-
cam, conducentes cum sonitu campane. Fueruntque
extra civitatem et remanserunt usque ad spatium
septem ebdomadarum. Redieruntque et intraverunt
1. Froissart (éd. Luce, t. IV, p. 48) fixe a 1,500 le nombre
des hommes envoyés par la ville...”
|
|
14 |
|
“...carnes vendebantur, des-
truxerunt.
Post factum predictum illi de Brugis, illi de
Franco, illi de Alost et de Tenremonde, et illi de
Geraldimonte et de Aldenardo, comitem successive
receperunt1 et cum eo juraverunt; et ipsum duxerunt
ut sedem [fol. 131] facerent coram villa de Gandavo
cum magna gentium armatura, et ibi steterunt per
aliquos dies.
Interea illi de Gurtraco miserunt ad comitem ut eis
mitteret quosdam de suo consilio, dantes spem quod
eos reciperent; misitque ad eos duos milites, domi-
num Rolandum de Poukes et dominum Ludovicum de
le Wale. Qui venerunt in villam de Curtraco, et post
diversos tractatus et diversas controversias, quia
texentes et eorum pars quasi inviti consenserunt,
et longum esset omnia que ibidem facta fuerunt
enarrare, ideo de aliquibus sileo, miserunt tarnen
ad comitem; et illi qui cum eo erant levaverunt
sedem et venerunt versus Gurtracum; qui cum
honore et pacifice eum receperunt, et ibi pernoctavit.
Illi autem de Gandavo cum quibusdam Anglicis exie-...”
|
|
15 |
|
“...252 GILLES LE MUISIT. [1349-1350]
sermonem curatus Sancti Piati; fuitque ibi ingens
populus congregatus; ibique mandatum domini pape
pro penitentibus divulgatum, bulla tarnen non os-
tensa1, propter quod fuit in populo murmur magnum.
In dicto autem sermone dictus curatus indulgentias
generales Rome, ac basilicas et [limina] beatorum
apostolorum Petri et Pauli [visitantibus], per domi-
num papam et collegium concordatas nuntiavit.
A dicta autem die penitentes predicti cum magno
murmure inviti cessaverunt.
De mortalitate que viguit in anno m° ccc° xlix° in
TOTO REGNO FrANCIE ET VENIT USQUE IN TORNACUM;
ET FUIT GRAVIS MORTALITAS VIRORUM, MULIERUM ET
INFANTIUM, IN CIVITATIRUS, VILLIS, OPPIDIS ET CASTRIS
ET IN LOCIS CAMPESTRIBUS ET MAXIME IN TORNACO ET
IN LOCIS CIRCUMVICINIS.
Si non essent registrantes,
Et futuris ministrantes
Que vident et que audiunt
Et ilia que eveniunt...
[Fol. 28 v°, 2e col.]
... Et remedium implorent
A divina Trinitate
Pro predicta tempestate
Ut cesset atque finial
Et...”
|
|
16 |
|
“...primogeniti domini
Philippi regis Francie. Et postquam fuit inunctus et
intronizatus, rex Johannes fecit eum cancellarium
Francie; ob quam causam venire non potuit ad civita-
tem Tornacensem.
Accidit autem quod predictus rex Johannes, assumpto
sibi regno et dicto connestabulario decollato, quasi
circa medium mensis decembris, incepto dicto gelu,
proposuit dominum papam et Romanam Curiam visi-
tare, et ibi cum magna festinatione et parvo apparatu
arripuit iter suum; ivitque cum eo cancellarius, domi-
nus episcopus Tornacensis.
Et antequam dominus rex in Curiam compareret,
dominus papa creaverat duodecim novos cardinales.
Facta autem visitatione et finitis consiliis inter se
habitis, dominus rex a Curia recessit. Fuitque dominus
Tornacensis episcopus translatus ad Parisiensem epis-
copatum, qui vacabat, et reverendus pater dominus
Philippus d’Erbois, qui erat episcopus Noviomensis,
fuit translatus, et sibi provisum fuit de episcopatu Tor-
nacensi....”
|
|
17 |
|
“... Datum Parisius
in Parlamento nostro, die xxviija mensis martii, anno
Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo1. »
Dum predicta agerentur, canonici qui eranl Insulis
miserunt ad Romanam Curiam Avinione; et quid fece-
runt innotescit et apparet, quia ipsi unam citationem
bullatam reportaverunt, virtute cujus fecerunt per
executorem citari decanum et archydiaconum, fratres,
1. 28 mars 1351(n.st.). L’expédition qui se trouve auxarchives
de Tournai porte sur le repli: « Per regem ad relationem domi-
norum episcopi Redonensis, decani Lingonensis, Philippi de
Tribus Montibus et Petri de Orgemonte. [Signé :] Fonvaux. »...”
|
|
18 |
|
“...expediens registrare talia nisi sint notabilia.
Infra illud tempus rumores multi erant in diversis locis;
sed populus universis facile credit, et facilius audita
refert et publicat. Unde modo falsa, modo vera dicunt
et ego non appro (o) bo dicta talium nee fidem adhibeo;
et maxime si talia registrarem, de quibus certitudinem
non haberem, totum opus meum esset reprobandum et
in aliis michi non crederetur.
Accidit autem in illo anno feria quarta post diem
Pentecostes, que fuit dies sancti Medardi2, quod domi-
nus de Biaughiu, mariscalcus Francie, erat in villa
Sancti Audomari, et multitudo non modica gentium
armatorum, et in villa de Cales erat multitudo Anglico-
rum. Modo Anglici de nocte exierunt, euntes versus
[S.] Audomarum, patriam comburentes et villas depo-
1. 5 juin 1351.
2. 8 juin....”
|
|
19 |
|
“...298 GILLES LE MUISIT. [1351]
presentavit, supplicans humiliter partibus ut, pro
honore Dei et beate Virginis et suarum personarum,
sibi et toto collegio ecclesie compatientes, vellent se
invicem concordare, quia majorem honorem haberent,
si se mutuo concordarent, quam si eos dominus Tor-
nacensis concordaret vel sententiam aliqualem pro-
mulgaret. Dicte autem partes, deliberatione habita,
exierunt de capitulo, adherentes compromisso in domi-
num Tornacensem concordato; sed postea in absentia
dicti abbatis amicabiliter compromiserunt in dictos
cancellarium et officialem, canonicos, et in dictum
abbatem absentem sub certis forma et modo, et dictum
compromissum firmaverunt prout res exigebat. Qui
tres, omnibus rite consideratis, pro bono pacis, videntes
ingens periculum in dissensione apparere, dictum suum
infra certum terminum prefixum in capitulo, vocato
totochoro, dixeruntetpronuntiaverunt. Predicta autem
pronuntiatio et ordinatio dictis domino decano et archi-
diacono non placuerunt nee...”
|
|
20 |
|
“...o ccc°lj°, reverendus pater
dominus Philippus, Tornacensis episcopus, venit et
intravit in suo jocondo adventu in Tornacum, descen-
dens in monasterio Sancti Martini; venitque processio
canonicorum, ut moris est, contra eum, et in ecclesia
Beate Marie sollempniter celebravit, dictaque die fecit
suum festum in domo episcopali, et fuit apparatus
magnus cum plenitudine escarum maxima atque boni
vini; sed tanta fuit populi multitudo quod male potuit
festum custodiri et fuit ibidem magna confusio. Domi-
nus autem comes Flandrie et dominus Cameracencis
episcopus, multi abbates et multi nobiles, presentes
ibi erant cum magna comitiva. Factumque fuit in die
Dominica qui fuit dies beati martyris Yincentii1.
In illo tempore gentes domini regis Francie custo-
diebant castrum et villam de Gines et erat dominus
1. 22 janvier 1352 (n. st.)....”
|
|