1 |
 |
“...[1219] CHRONIQUE. 21
deterrninans, commisit Deo et sancto diffinire; et sic
habet unusquisque quod antea possidebat. Facta autem
fuerunt predicta anno ra0 cc0 quadragesimo septimo.
Predicta audivi pluries enarrare a duobus monachis
antiquis qui dicebant se ibidem fuisse.
[Fol. 52.] De dominis pontificibus qui ab antiquo
rexerunt Noviomensem et Tornacensem ecclesias, et
quomodo dicti episcopatus fuerunt separati, et quo-
modo dicte ecclesie proprium pastorem habuerunt, et
accidentia a principio usque ad tempus domini Wal-
teri de Marvis, credo quod penes ecclesiam Tornacen-
sem sunt aut esse debent registrata; in nostro autem
monasterio Sancti Martini Tornacensis, inlibraria, plu-
rima registrata continentur, videlicet in voluminibus
de Restauratione ecclesie et de Antiquitate urbis Tor-
nacensis1.
Anno m° cc0 xix°, fuit electus per capitulum con-
corditer antistes et episcopus dominus Walterus de
1. Selon Sanderus (Bibliotheca belgica manuscripta, t. I), la
bibliothèque de Saint-Martin...”
|
|
2 |
 |
“...Mikael recedens juravit quod votum suum, quem
posuerat in unam personam, a se alias nominatam,
non mutaret, et venit, per scolas eundo, in domum
suam in atrio ubi morabatur; alii autem domini in
capitulo remanserunt ad dicendum scrutatoribus vota
sua. Unus autem, ut credo, Spiritu Sancto inspiratus,
dixit eis : « 0 domini! quando vos estis hic, tot et
tante valentes persone, et ad pastorem tante ecclesie
eligendum, et in tot diebus interpollatis concordiam
habere non potestis, credo quod displicet Deo et omni
populo; et sciatis quod super nos clamat totum vul-
gus, et ex quo non potestis concordare. Yideamus de
magistro Mikaele qui recessit, quid nobis de ipso vide-
retur, quia, licet non sit nobilior nee sapientior nee
in temporalibus cautior, homo tarnen est bone vite,
satis litteratus, frequentans ecclesiam et antiquus. »
Statim nobiles et partes eorum responderunt : « Si
alii voluerint, nos omnes consentimus. » In momento
omnes alii consenserunt et sic decanus, concordanti-
bus omnibus,...”
|
|
3 |
 |
“...t1288l CHRONIQUE. 37
cia quam habebant, civitati Tornacensi sunt appro-
priata et unita, nichil penitus retinentes in predictis
dicti domini, excepto domino Castellano qui retinuit
castrum et suam justiciam in eodem1. Et ab ilia die
usque ad hanc diem Tornacus possedit et possidet
pacifice, et Deo dante possidebit.
Ante dictam emptionem vidi muros et turres a porta
dicta Burdelli sequendo super fluvium Scalde jacere,
fundamentum, muros et turres construere et perfi-
cere.
Et ibi infra Scaldam habebat monasterium nos-
trum duo molendina, unum vocatum de Plouviers et
aliud de Fossato; ceperuntque gubernatores illa duo
molendina, propter que tenentur ecclesie nostre per-
petuo solvere annuatim triginta libras Turonentium in
duobus terminis.
Per predicta apparet quantum nobilis est civitas
Tornacensis, quia citra fluvium Scalde est situata dicta
Civitas in pendulo; ultra dictum fluvium videlicet
parrochia Sancti Brictii « Bourcg » nominatur; item
parrochia Sancti Nicholai in Bruleo cum castro...”
|
|
4 |
 |
“...38 GILLES LE MUISIT. [1288-1295]
In predictis locis erant diverse dominationes et jus-
titie, ut premissum est; nunc autem, per Dei gratiam
et per civium industriam atque gubernatorum, omnia
sunt unita et civitati applicata. Et etiam de fossatis, de
muris et turribus nobiliter totum in circuitu sunt for-
tificata ad repellendos omnes inimicos, et quod, auxi-
liante Deo et beata Virgine, quotiescumque fuerit
necessarium et opportunum, possint resistere omni-
bus nocere volentibus [fol. 57 v°] civitati.
Vidi autem et testificor quod antequam fierent
turres, muri et fossati citra fluvium Scalde et ultra,
quod tanta tranquilitas erat quod omni tempore, tam
de die quam de nocte, exibant et intrabant tam pedi-
tes quam equites; nee aliqua porta erat obtirmata sed
aperta exeuntibus et intrantibus; et si aliqua persona
occideretur quoquomodo, tota civitas et totus populus
mirabatur et erat timor, tumultus et murmur multum.
Et quodam tempore venerunt nova quod rex Ale-
mannie venire versus Tornacum...”
|
|
5 |
 |
“...dictam mixturam venenatam. Et paulo post
cepit sentire imperator mortem vicinam; et unus cle-
ricus, qui bibit residuum, credens bibere bonum
vinum, crepuit medius, ut refertur. Et familiares
domini imperatoris, de consilio physicorum, per pedes
eum suspendere voluerunt, ut, antequam venenum
operaretur, per viam et per os, ubi intraverat, exire
valeret. Qui dicitur respondisse mori se malle quam
de tanto sacramento sumpto fieret aliquid contra
ordinationem Ecclesie. Et sic in brevi, commendans
se Deo ac beate Virgini et omnibus sanctis, ordinatio-
nibus suis factis, vitam finivit, moriens tanquam verus
christianus, precipiens suis omnibus volentibus capere
ultionem de dicto fratre Jacobita male proditore, ut
sibi nichil mali facerent, quia mortem suam eidem
condonabat propter Deum atque indulgebat pro
remissione suorum peccatorum.
Anno etiam m° trecentesimo undecimo Ludovicus,
primogenitus Roberti comitis Flandrie, homo male
moriginatus et plurimum luxuriosus, plurima repre-
elles fixent la...”
|
|
6 |
 |
“...CHRONIQUE.
193
[1348]
canonici, « Te Deum laudamus » cantando, gracias
referrent altissimo Deo et Virgini gloriose. Et dominus
episcopus Tornacensis, die Dominica in crastino dicti
festi1, motus devotione et ob reverentiam Virginis
gloriose, in altari quod est subtus dictam ymaginem,
missam solempnem in conspectu populi celebravit. Et
licet multi super dicto facto diversa sentirent et decer-
tarent, tarnen pium est credere quod in 'celo et in
terra beata Mater et Virgo potens est virtutes exer-
cere et demonstrare, ut boni in melius proficiant et
mali resipiscant atque ad bonum revertantur.
Anno m° ccc° xlviij, gentes regis Franchie in Sancto
Odomaro et apud Ayre existentes, habito consilio,
exierunt, et nuntiatum est eis quod ad passagia magna
copia erat Flamingorum; qui, hoe audito, redierunt
ad villas ubi exierant. Et die Veneris in octavis
Assumptions2 mariscalcus et alii capitanei, informati
quod plures expiatores erant in villa Sancti Odomari
ex parte Flandrensium, fecerunt publice...”
|
|
7 |
 |
“...[1348] CHRONIQUE. 215
debet attribui? Non homini, non, sed omnipotenti
Deo, qui gratiam saam tribuit affluenter et no vit
mature corda et intelligentias et inspirare, ubi vult,
quando vult et quomodo vult, qui pluit super bonos
et malos et est lapsorum sublevator inenarabilis, qui
solus per omnipotentiam suam potest facere mundum
de immundo, conceptum semine, de indignis dig-
[fol. 135]nos, et de peccatoribus sanctos et justos
facit. Iste solus est colendus, tremendus et adorandus,
et de presenti operatione omnimodo regratiandus,
qui in principio mundi creatione dixit : et facta sunt,
qui de Saulo persecutore fecit Paulum, vas electionis
et predicatorem egregium. Idcirco omnes et singuli
debent et tenentur Deum devote deprecari et attente
exorare, ut ipse perficiat quod incepit, et mentes sic
revocatas et in bonum renovatas in pace custodiat, et
tribuat omnibus in obediencia et tranquillitate perse-
verantem famulatum, et comitem prospere gubernare,
ut per Dei gratiam et sui ipsius industriam...”
|
|
8 |
 |
“...his similia.
Predicatores autem, scilicet prelati et persone aucten-
tice, et religiosi mendicantes, viri periti, videntes
mundum universaliter ita vitiis irretitum, predicabant
in ecclesiis, in locis ad hoe aptis, adnuntiantes sepis-
sime verbum divinum, virtutes laudantes et vitia con-
tempnentes; sed parum proficiebant, quia sicut scrip-
turn est : « Cepit populus manducare et bibere, et
surrexerünt ludere1 » et eciam magis prosunt exem-
pla quam verba. Cor autem populi non erat rectum
cum Deo. Ipse autem est misericors et peccatis erit
propicius; et hoc ostendit in anno predicto, quia fuit
mutatio dextere Excelsi, quoniam in illo anno, ferves-
centibus et crescentibus viciis supradictis, Dominus
adhibuit remedia opportuna. Nam post famam pre-
1. Exod., XXXII, 6....”
|
|
9 |
 |
“...villa Brugensi circiter ccu
homines quasi hora prandii. Ipsi autem adunaverunt
se in foro et statim rumor magnus fuit per totam
civitatem unde omnes veniebant. Catervatim venerunt
ad locum supradictum quia super hoe rumores audie-
rant et idcirco factum videre affectabant. II li autem
de Brugis interim se preparaverunt et ritum suum,
quam penitentiam vocabant, facere inceperunl. Popu-
lus autem utriusque sexus, qui nunquam tale quid
viderant, ceperunt compati personis, et penitentie
condolere, et Deo gratias reddere super tanta peni-
tentia, quam gravissimam reputabant. Remanserunt-
que dicti Brugenses in civitate tota ilia die et nocte;
et in die crastina, que fuit dies Dominica, in monaste-
\pjf.
#1 u IjlU
1. Au-dessus de cette rubrique, il y a, dans le ms. de
Bruxelles, une miniature représentant les Flagellants. — Cf., au
sujet des Flagellants, Grandes Chroniques, éd. P. Paris, t. V,
p. 492-493; Continuateur de Nangis, éd. Géraud, t. II, p. 216-
218; Robert d‘Avesbury, éd. Thompson, p....”
|
|
10 |
 |
“...[1349] ANNALES. 237
tum facientes, eundo et redeundo, iverunt ad Montem
Sancti Autberti. Verum est quod fama fuit, quando
exierunt, quod ipsi irent per Franciam usque ad Sues-
sionensem civitatem; sed quare non iverunt, et per
que loca atque villas transierunt, et ea que sibi accide-
runt, non interest mea scire aut scribere, ipsi Deo et
mundo reddant pro se ipsis rationem. Duces eorum
et capitanei fuerunt electi de omnium consensu viri
discreti Johannes de Lyaucourt, armiger, Johannes
Mackes, Johannes Wauckiers et Jacobus de Malda pro
Wilhelmo Pestiel; ad preces autem prepositi et guber-
natorum civitatis, prior domus fratrum de ordine
Beati Augustini, assumpto uno socio, iverunt cum
eisdem cum duobus aliis presbiteris secularibus, ad
audiendum confessiones et, si necesse esset, sacra-
menta ministrandum. Unus autem canonicus Sancti
Nicholai de Pratis, vocatus Egidius Monachus, societa-
tem eis tenuit de sua voluntate.
Miro modo et inénarrabili viri ac mulieres seculares
toto illo tempore...”
|
|
11 |
 |
“...promittebant, prima
facie apparent res honeste et devote, si cor ori concor-
daret et si perseverantia appareret et sancta mater
Ecclesia in hoe consensum et auctoritatem adhiberet.
Quoniam autem Deus solus est cognitor secretorum
et cordium qui dicit : « Sine me nichil potestis
facere1 », idcirco non interest mea approbare aut
reprobare et sicut dicit beatus Augustinus : « Quotidie
celebrare nee laudo nee vitupero; » et sapiens Seneca :
« Lauda paree, vitupera parcius » et ideo judicium
committo ipsi Deo summo et sancte matri Ecclesie,
quia, si finis bonus est, totum precedens erit bonum.
Est autem intentionis mee in scriptis redigi facere ad
notitiam futurorum, quia tale quid nunquam visum
fuit a quocumque temporibus preteritis, scilicet modum
facti, modum vestium, et qualiter in penitentia facienda
se gerebant. Multi plurima scribebant et dicebant, ubi
fuit inceptum et pro qua causa; sed nunquam potui
super hoe eertificari ab aliquo, et propter hoc ego
solum illud quod fïebat in Tornaco feci...”
|
|
12 |
 |
“...nullus de nigro vestiatur 'nisi pater, fra-
ter, maritus aut infantes, nee fiat convivium excedens
pro decem scutellis.
Item fuit proclamatum quod nullus post'nönam
in die Sabbati opereretur de quocumque opere, nee
venderet aut emeret; item quod in die Dominica
nichil venderetur nisi victualia; item quod non essent
factores aut venditores taxillorum, nee quod ullus
jocus fieret quoquomodo, ubi currerent aut essent
taxilli; et quod in talibus nee in aliis nulla essent,
sicut esset consuetum, de Deo nee de Sanctis jura-
raenta.
Predicta autem per aliquod spacium temporis dura-
verunt: postea invalescente graviter mortalitatis tem-
pestate, fuit in die sancti Mathei1 proclamatum quod
totaliter nullus de nigris vestibus vestiretur, nee soni-
tus aliquis fieret pro defunctis, nee pallia ponerentur,
nee essent, more solito, congregati invitantes ad
interesse exsequiis, nisi solum duo qüi deprecaren-
tur ut interessent vigiliis et misse solum. Predicta
1. 21 septembre 1349....”
|
|
13 |
 |
“...GILLES LE MUISIT.
276
[1350]
agerent ignorabant. Habitoque consilio, plurimos de
Flandria secum pro certo sallario assumpserunt; et
erant, ut dicebatur, per totum duo millia et quingente
persone et circiter naves quinquaginta. Accidit autem
quod ipsi, videntes ventum prosperum sibi et tempus
amenum, vale dicentes suis hospitibus et amicis, a
Flandria et a littore recesserunt, Deo se et sua com-
mendantes.
Predicta autem die Decollationis beati Johannis
Baptiste, dum Hispani navigarent, magna pars Angli-
corum navigantium eos invaserunt. Hispani autem,
ad arma se preparantes, viriliter restiterunt, sed in
illo conflictu, ut dicebatur, perdiderunt1. Tune in mari
a diversis partibus magna copia navium regis Anglie
apparuerunt. Quidam autem dicebant quod rex Anglie
et ejus filius et tota nobilitas regni Anglie cum eis
erant; et dicebant aliqui quod ipsi habebant naves
ducentas, et quamplurimi trecentas affirmabant;
de numero autem et quantitate navium nescirem
dicere veritatem. Appropinquantes...”
|
|
14 |
 |
“...ANNALES.
307
[1351]
lumen oculorum. Visum recuperavi et vidi, non sicut
in etate juvenili, sed sicut etas mea requirebat, quia
jam eram octogenarius, et videbam celum, solem,
iunam, stellas, non perfecte cognoscens gentes, et in
omnibus michi bene providebam, excepto quod scri-
bere aut legere non valebam. Et hoc donum a Deo
reputo michi datum; sit nomen ejus benedictum et
det quod in tali statu usque ad ejus voluntatem per-
severem! quia cecus fui per tres annos vel circiter1.
[Fol. 52.] Preterea, anno illo, multa prospera michi
et monasterio nostro evenerunt, inter cetera quod
domini decanus, archidiaconus et capitulum Torna-
cense, qui erant in dissensione, precibus beate Marie
fuerunt concordati; et ego pluries fui in capitulo et ad
hoc laboravi. Multaque alia spiritualiter et tempora-
liter michi evenerunt, super quibus gratias reddo
sancte Trinitati et Virgini Dei matri.
Quoniam ego multa ordinavi et feci registrare tem-
pore quo non videbam, recuperato visu, oportuit me
vacare in...”
|
|