Your search within this document for 'chi' resulted in one matching pages.
1

“...placi[fol. 46 v°]ta fuit voluntati. Unde audivi a predecessoribus nostris antiquis et viventibus tune temporis, quod dictus frater dixerat quod in nullo monasterio cujuscumque ordinis inve- nerat tam bonos libros et sufficientes, tam bona et vera originalia, moralia et antiquas hystorias, sicut invenerat in nostra liberaria. Et multum habuit monas- terium nostrum commendatum, dicens, sicut dicitur in vulgari, quod per fragmenta apparet qualis potus fuit, dicens etiam quod bene apparebat quod mona- chi scripturas plus amabant quam carnis vitia et ocia, supplicans conventui, ut semper in melius proficerent. — Et audivi a multis predecessoribus nostris viris religiosis quod omni tempore, tam in hyeme quam estate, semper monachi inveniebantur aut in templo cantantes vel orantes, vel coram altaribus existentes, aut in claustro studentes vel scribentes, exceptis horis prandii, sive cene et recreationumingardino, ubi insi- mul semper erant et hora competenti. De sancto et illustrissimo rege Ludovico...”