1 |
|
“...quesivit i[n]terfugium1 et quomodo posset eva-
dere; et fugiens cum magno labore et dolore et con-
fusione exivit de villa. Et interim ipsum in suo hos-
pitio quesierunt, eum pre ceteris occidere cupientes;
qui videntes ejus fugam, iverunt per hospitia hac et
iliac; et omnes qui dicere verba ordina[fol. 81 ]ta
nesciebant, truncabantur et cedebantur. Hospites
autem in suis hospitiis truncabant et trucidabant illos
quos receperant; multi autem hospites et alii in suis
hospitiis, qui de sanguine bono erant, compatiebantur
illis qui in domibus eorum erant et, misericordia
moti, in locis secretis reponebant et abscondebant;
ex qua re plurimi, sic salvati, mortem evaserunt; plu-
res autem suis hospitibus et illis qui eos capiebant, se
1. 11 nous semble préférable de rétablir « interfugium » plu-
tót que de corriger le texte en « iter fuge »....”
|
|
2 |
|
“...circiter triginta
quinque milia equitum et hominum armatorum et de
peditibus armatis congruenter circiter centum milia.
Et postquam rex levavit atiem suam, ipse venit
apud Faukenberghe et apud Haydin, et venit Attrebati,
et ibi licentiavit gentes suas in die beati Laurentii1.
Sciendum est autem quod, quando rex Franchie
erat apud Attrebatum, antequam descenderet versus
Calais, mandavit gubernatoribus civitatis Tornacensis,
intrante mense mayo, quatinus sibi subvenirent de
gentibus, quantum possent, bono modo, tam de equi-
tibus quam de peditibus. Gubernatores autem, vocata
magna parte communie, ut moris est, deliberatione
1. 10 aoüt 134?....”
|
|
3 |
|
“...se mutuo concordarent, quam si eos dominus Tor-
nacensis concordaret vel sententiam aliqualem pro-
mulgaret. Dicte autem partes, deliberatione habita,
exierunt de capitulo, adherentes compromisso in domi-
num Tornacensem concordato; sed postea in absentia
dicti abbatis amicabiliter compromiserunt in dictos
cancellarium et officialem, canonicos, et in dictum
abbatem absentem sub certis forma et modo, et dictum
compromissum firmaverunt prout res exigebat. Qui
tres, omnibus rite consideratis, pro bono pacis, videntes
ingens periculum in dissensione apparere, dictum suum
infra certum terminum prefixum in capitulo, vocato
totochoro, dixeruntetpronuntiaverunt. Predicta autem
pronuntiatio et ordinatio dictis domino decano et archi-
diacono non placuerunt nee etiam consiliariis civitatis,
quibus dicti fratres, ut dicebatur, sunt conquesti et de
sententia lata doluerunt. Plurimi autem sapientes et
sane mentis, videntes quod in pronuntiatione non erat
personarum acceptio, sed honor Dei et beate Virginis...”
|
|