1 |
 |
“...CHRONIQUE. 3
Et habebat dictus frater Vincentius a domino rege
auctoritatem videndi liberarias in regno Francie. Et
contigit quod venit in nostro monasterio Sancti Mar-
tini dictus frater, et aperta est ei liberaria, et vidit
omnia sicut sue placi[fol. 46 v°]ta fuit voluntati.
Unde audivi a predecessoribus nostris antiquis et
viventibus tune temporis, quod dictus frater dixerat
quod in nullo monasterio cujuscumque ordinis inve-
nerat tam bonos libros et sufficientes, tam bona et
vera originalia, moralia et antiquas hystorias, sicut
invenerat in nostra liberaria. Et multum habuit monas-
terium nostrum commendatum, dicens, sicut dicitur
in vulgari, quod per fragmenta apparet qualis potus
fuit, dicens etiam quod bene apparebat quod mona-
chi scripturas plus amabant quam carnis vitia et ocia,
supplicans conventui, ut semper in melius proficerent.
— Et audivi a multis predecessoribus nostris viris
religiosis quod omni tempore, tam in hyeme quam
estate, semper monachi inveniebantur aut in templo...”
|
|
2 |
 |
“...verbis que dixerant.
Comes autem dixit ei amicabiliter : « Soror, ne tur-
beris, quia de cetero non cessabo nee quiescam donee
fecero te reginam, sicut sunt sorores tue supradicte. »
Eodem tempore Mainfredus et Conrardinus, nepos
ejus, de genere Frederici imperatoris, qui fuit condemp-
natus, moverunt magnam guerram contra dominum
papam1, dominos cardinales et Romanam ecclesiam,
in regno Cicilie, in Pullia, in Calabria, et multi eos
sustinebant et cum eis erant, et patrimonium sancti
Petri et bona Ecclesie in dictis partibus occupabant et
levabant. Et dicta Curia [Romana] compatiens more
solito misit ad eos pluries ut cessarent ab inceptis; qui,
perseverantes in sua malicia, renuerunt obedire et pe-
jora de die in diem faciebant; et Mainfredus tanquam rex
quatrième fille de Raymond-Bérenger, Sancie, qui épousa
Richard, comte de Cornouailles et roi des Romains. Adam de
la Halle (éd. Jubinal, t. I, p. 431) n’en parle pas davantage.
Nous notons cette coincidence, paree que Gilles a connu le...”
|
|
3 |
 |
“...domino papa Cle-
mente, qui tune preerat, in regem Cycilie coronatus1.
Robertus autem de Flandria, gener ejus et habens
ejus filiam in uxorem que Blanka vocatur, filius pri-
mogenitus comitis Flandrie Guidonis, secutus est eum
cum magna multitudine nobilium et multis armaturis;
et ivit cum eo dominus Egidius li Bruns, miles
sapiens et in armis expertus, quem dominus Guido,
pater ejus, dederat ei ab infantia doctorem et ins-
tructorem; fecitque eum dictus Robertus sue aciei
mariscalcum, et multa bona consilia dedit dictus miles
domino principi Karolo et dicto Roberto et per eun-
dem multas habuerunt victorias, maxime in bello
apud Bonaventura2, et per ejus industriam habuerunt
ibidem victoriam.
Facta autem et gesta dicti principis nobilia haben-
tur in metro et in prosa in diversis locis, et maxime
Adam li Bochus de Attrebato fecit et composuit librum
unum in quo plurimum ipsum commendavit3.
1. La bulle du 26 février 1265 conféra a Charles d’Anjou le
royaume de Sicile; le 3 janvier de la même...”
|
|
4 |
 |
“...dicebant omnes de communia super eos mira-
bilia.
Sciendum est etiam quod ballivus Viromandensis,
missus a rege, venit privatim in [fol. 59 v°] nostro
monasterio cum quatuor equis solum. Causam autem
sui adventus et quid quereret scire non potui; facta
autem lege et rebus mitigatis, recessit.
De omnibus accidentibus et de multis que evene-
runt in predicta turbulentia, et qui bene fecerunt aut
male, longum esset scribere et bene de pluribus non
recolo. Dyerinus autem Pourres et quamplures alii
multa bona fecerunt et mala facienda evitarunt, et
rectores veteres, paulatim et successive, ad sua et ad
suas domos redierunt; tarnen exclusi sunt et fuerunt,
long® tempore, de lege et consilio civitatis. Predicta
omnia scivi, vidi et audivi....”
|
|
5 |
 |
“...facere non
debebat sine sua voluntate et permissu; de qua re
dictus comes et sui quamplurimum sunt turbati. Ex
causa igitur supradicta orta est grandis altercatio inter
dictos principes, dominum regem Franchie scilicet et
comitem, et consiliarios eorumdem. De paribus autem
Franchie et de baronibus aliqui erant pro parte dicti
comitis. Tandem dictus dominus rex, post multos
processus factos et post multas comminationes, man-
davit pro dicta Philippa, filiola sua, ut sibi mitteretur;
que missa fuit bona fide ad regem; rex autem in pri-
sione sua per longum tempus earn detinuit1. Comes
autem, de consilio filiorum et amicorum suorum et
nobilium sui comitatus misit ad dominum papam Boni-
facium et dominos cardinales, de dicto domino rege
conquerendo, cum querulis lacrimosis et piissimis.
Super quo moti, dominus papa et cardinales pluries
miserunt ad dominum regem et scripserunt, et inter
cetera fuit sibi a domino papa intimatum et manda-
tum quod Deus conjunxit homo non separet. Sed rex,
omissis...”
|
|
6 |
 |
“...64
GILLES LE MUISIT.
[1302]
Brugensi, loco regis et de ejus mandato, qui nichil
sciebat de ordinata proditione. Et ipsum receperunt
satis gratiose, fingentes suam maliciam; venitque
inter alios obviam dicto Jacobo Johannes Breidel
antedictus, dixitque ei dominus Jacobus, quasi hyro-
nice : « Johannes Breidel, sunt bona vina de domo de
Male? » Qui respondit astute : « Ego et socii mei
satis bibimus de eisdem. » Acceperuntque dominus
Jacobus et sui hospitia per villam dispersim, prout
melius potuerunt. Vespere autem facto, cenantibus
illis qui cum domino Jacobo venerant, et post cenam
nocte veniente, omnes de villa privatim iverunt se
armare, sicut fuerat prelocutum. Dominus autem
Jacobus a quibusdam secrete fuit premunitus; et hoe
non fuit ausus aliis intimare, et cum paucis summo
mane quesivit i[n]terfugium1 et quomodo posset eva-
dere; et fugiens cum magno labore et dolore et con-
fusione exivit de villa. Et interim ipsum in suo hos-
pitio quesierunt, eum pre ceteris occidere cupientes;...”
|
|
7 |
 |
“...Flamingis
promissiones sibi factas adimpleri; sed Flandrenses,
dicentes se deceptos, facere noluerunt et ex hoc rein-
cepit nova guerra. Yeneruntque Flandrenses villam
Insulam obsidere et rex misit in dicta villa gentes
diversarum nationum et in vicinis locis, ad resisten-
dum inimicis.
Annomillesimotrecentesimo septimo, dominus papa
Clemens quintus, ex parte regis Franchie et sui con-
silii informatus, ordinem Templariorum condempna-
vit et bona eorum Hospitalariis applicavit. Et, tertia
decima die mensis octobris, rex Franchie saisivit et
levare fecit omnia bona Templariorum mobilia, et eos...”
|
|
8 |
 |
“...[1316] CHRONIQUE. 89
Eodem anno, fuit[tam] magnus defectus vini in Fran-
chia quod in Tornaco non bibebantur nisi vina Sancti
Johannis1. — Anno etiam illo post recessum dicti regis
Ludovici, pro inundatione pluvie et, quia bona terre
male recepta fuerunt et in multis locis devastata, ince-
pit karistia bladi et salis, in tantum quod raseria salis
vj libras vendebatur; et de die in diem karistia auge-
batur. — Anno millesimo trecentesimo sexto decimo,
circa diem maij, creverat penuria et karistia2; et fuit
in nostro climate aer intemperatus et male ordinatus;
et raseria bladi vendebatur lx solidis, et raseria avene
xxvij solidis, et raseria pisorum xlv solidis, et vix
pro pecunia poterant repperiri. Et cepit populus in
multis locis parum de pane comedere, quia non habe-
bant, et multi fabas, ordea, vecias et grana, que-
cumque habere poterant, miscebant, sicut poterant,
de hoe panem faciendo et comedendo. Et propter
intemperiem aeris et famem validam ceperunt cor-
pora debilitari et infirmitates...”
|
|
9 |
 |
“...comitissa Namurcenses; et ibidem mortuus est et
sepultus2.
Eodem anno illi de Gandavo et Aldenardo pro dicto
comite habuerunt duos conflietus contra Brugenses et
contra illos de Franco qui erant contrarii; et cecide-
runt de Gandensibus circiter ducenti, et de castellania
et de Curtraco circiter quingenti3.
[Fol. 91 v0.] Anno m° trecentesimo vicesimo sexto,
rex Francie et rex Anglie contendebant pro Gasconia;
fueruntque per regnum Franchie omnes Anglici capti
et positi in prisionibus et saisita bona eorum. Cepit-
que rex medietatem bonorum de divitibus; et pau-
peres fuerunt proclamati et banniti4.
1. II en sortit le 25 décembre 1325. (Chronique parisienne
anonyme, dans Mémoires de la. Société de VHistoire de Paris et
de VIle-de-France, t. XI, p. 102.)
2. Les autres chroniques ne parlent pas de cette fuite du sire
de Neele : « Et fut occis Jehan de Flandres, sire de Neelle. »
[Chronique normande, éd. Molinier, p. 34.) « Et dominus de
Nivella vulneratus usque ad mortem. » [Chronographia,
éd...”
|
|
10 |
 |
“...102
GILLES LE MUISIT.
[1328]
in hostagio quos misit Parisius1. Quibus peractis, rex
tradidit comiti totam patriam per se lucratam, ut
appareret. Et erant Gandenses tune temporis partem
comitis foventes2.
Rex autem, licentiato exercitu, ivit Parisius, obtenta
victoria, ubi cum gaudio est receptus; comes autem
remansit in Flandria et, habito consilio, fecit plures
mori; sed, cupiditate ductus, bona eorum affectabat.
Multaque evenerunt tune temporis que longissima
essent enarrare.
Eodem anno, unus presbiter in villa Yprensi, cura-
tus Sancti Mikaelis, convocavit magnam copiam texen-
tium et communie septima die septembris; et coram
eis dixit et predicavit quod male fecerant quod se vil-
lamque Philippo regi reddiderant; et in tantum com-
movit eos quod villa fuit in magno periculo quia con-
siliarii, et potentiores, et communia, texentes et alii
operarii, diversa inter se sentiebant et dicebant. Per-
venit autem ad regem clamor super commotione facta
a dicto presbitero; qui precepit ut caperetur...”
|
|
11 |
 |
“...Édouard III s’embarqua le 26 mai a Douvres, fit 1’hom-
mage le 6 juin et repartit le 11 juin. (Moranvillé, Chronogra-
phia, t. II, p. ii, n. 4.)
2. Pour les années 1329 h 1332, le Cartulaire 89 des Archives
de Mons (fol. 44 v°) contient les notes suivantes que Gilles n’a
pas utilisées : « Anno Domini m° ccc° xxx°, vindemia fuit
talis quod vina paucïssima fuerunt in quantitate et nichil
valuerunt.
« Anno m° ccc» xxxj0, vindemia fuit satis bona et non mul-
tum habundans, sed vina fuerunt optima.
« Anno m° ccc° xxxij0, tanta fuit habundantia vini et vina
tam bona quod, novis supervenientibus, vetera prohiciebantur
(corr.: projiciebantur], et fuerunt adhuc dolia tanti valoris sicut
anno precedenti. »
3. Le 16juillet, a 3 heures du soir. (Art de vérifier les dates.)...”
|
|
12 |
 |
“...Smet [op. cit., p. 461, note), il ne nous
semble pas que Gilles ait craint d’exprimer franchement sa
fa?on de penser; il aura écourté ce paragraphe, qui lui sem-
blait n’avoir qu’un intérêt local. — Le Cartulaire 89 des Ar-
chives de Mons (fol. 44 v°) porte pour 1’année 1334 cette note,
que Gilles, lors de la rédaction de sa chronique, n’a pas
jugé utile de reproduire : « Anno m° ccc° xxxiiij0 non fuit
tanta habundantia vini sicut fuerat duobus annis precedentibus,
et vina Francie non fuerunt bona, sed parvi valoris in tantum
quod vina Sancti Johannis (Saint-Jean-des-Chaufours a Tournai)
plus vendebantur quam vina Francie, quia erant meliora. »
1. Les nones sont le lundi; le dimanche est le 4 décembre,
date de la mort de Jean XXII; nous pensons done qu’il faut
suppléer le mot « pridie ».
2. La bulle relative aux Cisterciens et aux Bénédictins, datée
du 22 septembre 1336, est publiée dans le Bullaire de Coque-
lines, t. III, 2e partie, p. 214 a 242; la bulle relative aux
Mineurs, datée du...”
|
|
13 |
 |
“...tus dominus Syraon reddidit dictam domum, salva
vita sua, et recessit cum suis. Et postmodum fuit
dicta domus combusta in die sancte Margarete1.
Anno m° trecentesimo quadragesimö, prima ebdo-
mada mensis maij, venerunt in Tornaco dux Bur-
gondie, qui hospitatus est in domo Fratrum Mino-
rum, et cum eo conestabularius et mariscalci cum
magna copia armatorum et peditum, cum intentione
in Hanoniam transeundi et ibidem ubique comburendi;
sed, precibus civium Tornacensium moti, qui ibidem
habent sua bona et managia, remanserunt et cessave-
runt. Et post paucos dies iverunt versus Cameracum
ubi erat dux Normannie, filius regis, et comes d’Alen-
chon, patruus suus, cum acie copiosa.
Anno eodem m° trecentesimo quadragesimö, octava
die mensis maij, venerunt Hannonienses versus Mauri-
taniam, ut earn invaderent; et fuit insultus apud Tuyn
prope Mauritaniam2. Et missi fuerunt gentes de Tor-
naco, et plures milites iverunt etiam pro succursu; et
ex utraque parte fuerunt multi vulnerati; et Hanno-
nienses...”
|
|
14 |
 |
“...GILLES LE MUISIT.
130
[1340]
magno dampno monasterii combuste, totaliter des-
tructe et bona devastata, videlicet curtis de Warnavia,
de Dulciopetra, de Longasalice cum molendino, de
Taingtegnies, des Esplechin, quatuor molendina super
rivum de Ries, molendinum ad ventum prope Torna-
cum; et antea in ebdoraada ante Pascha1 combuste
fuerunt domus de Froiiania et domus de Maira cum
molendino super rivum de Maire.
Fuit etiam monasterium Sancti Nicholai de Pratis
pro parte combustum.
Item Dominica ante festum Assumpsionis Virginis
gloriose2, comes Hannonie, assumpto secum exercitu
copioso, ivit versus villam de Marchenis, eamque com-
bussit, [tol. 102] et monasterium pro majori parte3;
et, redeundo, plures villas combusserunt multaque
loca destruxerunt.
In civitate igitur Tornacensi erat a gubernatoribus
ville ordinatum quod, quando inimici pretendebant
insultus vel civitati appropinquabant, ad mandatum
gubernatoris due campane pulsabantur, quarum una
vocatur Bancloke, altera Wingerons; ad...”
|
|
15 |
 |
“...ultra Scaldam; et etiam econtra in civitate
levata sunt in diversis locis ingenia, una pars contra
aliam, lapides jacientes.
Nee est pretermittendum quod tanta concordia fuit
inter gentes regis ad invicem et inter cives et habita-
tores civitatis quod, benedictus Deus! nunquam fuit
audita discordia vel rixa; sed erant sic Concordes sicut
fratres carnales. Et in principio, antequam inimici ap-
propinquarent civitati, ipsis comparentibus, fuit pro-
clamatum quod omnes exirent qui bona indigebant,
et quod apportarent bona que erant in campis et extra
civitatem, et quod quisque lucraretur, suum esset;
quod factum fuit multis pauperibus et mediocribus
mul turn solatiosum, qui de lignis et granis sibi provi-
derunt quamplurimi qui antea pauca vel nichil habe-
bant; et hec fuit causa maxime concordie inter guber-
natores, cives et majores civitatis et communitatem.
Fuit denique in civitate magna penuria1 et karistia
feni et avene propter multitudinem equorum et bestia-
rum que in civitate erant, tam...”
|
|
16 |
 |
“...quamplurimi sunt mirati quomodo rex Fran-
chie potuit ea que in predictis treugis sunt contenta
concordare et in eis consentire, quia nunquam visum
fuerat quod exinde secutum est. Nam rex Franchie in
toto regno suo arrestavit et levavit toto illo tempore
possessiones, redditus et omnia bona baronum, mili-
tum et omnium illorum qui fuerunt sibi contrarii et
cum suis inimicis, et etiam bona ecclesiastica et spiri-
tualia de personis ecclesiasticis, videlicet capitulorum,
monasteriorum etecclesiasticarum personarum quorum
capita sunt extra regnum suum. Comes etiam Hannonie
simili modo in suo comitatu levavit bona militum,
civium et aliarum personarum que fuerunt cum rege
Franchie et pro parte ejus, et etiam bona ecclesiastica
et spiritualia de personis, capitulis et monasteriis.
Jacobus autem de Artevelde et Flandrenses in tota
patria, simili modo ut premissum est, levaverunt,
cer[fol. 105 v°]tis personis ad levandum deputatis.
Anno m° trecentesimo quadragesimo primo, fuit
parlamentum apud Anthonium;...”
|
|
17 |
 |
“...Britannia
inter dictos reges et adherentes, licet dicant se habere
jus in ducatu.
Item quod civitas de Vanes retineatur in manu
dominorum cardinalium ad tenendum in manu eorum,
nomine Sanctissimi Patris, per eos vel alterum eorum
si unus deficeret, toto durante tempore dictarum
treugarum, et in fine ipsarum cardinales facient suam
voluntatem.
Item propter absolutionem Flamingorum et propter
sententias quas incurrerunt, cardinales laborabunt sol-
licite quod absolutionem habeant et quod [fol. 107]
bona et opportuna sint inventa.
Item quod comes Flandrie tanquam dominus sine
medio non tanquam superior remaneat in Flandria,
durantibus treugis, et in hoc consensiat populus
Flandrensis.
Item ad comitem de Monfort sint deliberate et
observate ea que sibi promissa fuerunt coram civi-
tate de Nantes vel intus per ducem Normannie, de
quibus apparebit sufficienter.
Item quod, si aliqui(s) in Gasconiavel alibi, duranti-
bus treugis, moverent guerram contra suos vicinos vel
contra suos inimicos, qui essent...”
|
|
18 |
 |
“...tempore dicta-
rum treugarum.
Item quod nichil sit datum aut promissum a dictis
partibus aliquibus propter guerram movendam directe
aut indirecte.
Item quod dicte treuge sint affirmate per juramen-
tum utriusque partis.
Item quod dicte treuge publicentur ab utraque
parte in sua atie, in Britannia modo, et in Gasconia
infra quindecim dies, et in Flandria infra xv1"” dies,
et in Anglia et in Scotia infra quadraginta dies.
Item quod omnes in prisione detenti et capti ab
utraque parte et omnia eorum bona, durante sufferen-
tia facta per cardinales, videlicet [a] Dominica ante
festum sancti Vincentii proximo venturum1 usque ad
diem presentem, ponantur extra prisionem franchi
et redditi, sicut pertinebit de ratione.
Item, durantibus dictis treugis, nulla novitas nee
forefactum fiat ab utraque parte in prejudicium dic-
tarum treugarum et respectus2.
Item quod dicti domini, adjutores, coadjutores et
alligati, sint et remaneant in tali potentia et saisinia
quasi sunt die hodierna de omnibus bonis,...”
|
|
19 |
 |
“...[1343]
CHRONIQUE.
143
secure de una patria ad aliam, et de nunc, in mercationi-
bus suis, et omnimode bone gentes et bona, tam per
terram quam per mare et per aquas, tam libere sicut
solebant venire et ire tempore predecessorum dictorum
regum, solvendo passagia et winnagia solita et consueta
integre, exceptis bannitis dictorum regnorum velalicu-
jus eorum per alteras causas quam per guerras regis;
sed barones de Gasconia et ducatus de Aquitania, et
alie persone de Gasconia, et dicto ducatu banniti(s)
vel alii comprehendantur in dictis treugis, et poterunt
ire de una patria ad aliam, durantibus dictis treugis.
Item quod die crastina dicte treuge proclamentur
et publicentur in duabus atiebus.
Item quod, si per aliquos dictorum regum vel
eorum gentium vel coadjutorum et alligatorum aliqua
sedes sit posita in Gasconia vel in ducatu Aquitanie
vel in aliis super mare de Grenesia vel Genesia vel
alibi, ubi tales sedes erunt, levabuntur citius quod
dicte treuge venient ad eorum noticiam; et quatuor-...”
|
|
20 |
 |
“...144
GILLES LE MUISIT.
[1342]
si contingeret aliquos eorum venire contra dictas treu-
gas, infra regnum Franchie, secundum posse suum,
flat de eo justitia; et erunt forefacta omnia bona que
habebunt in Flandria.
Item quod omnia debita que debuntur Attrebati as
Crespinois vel alibi non petentur nee fiet executio,
durantibus dictis treugis.
Item quod dictis treugis comprehen[fol. 108 v°]dan-
tur Hyspani, Catellani, Provinciales, episcopus et capi-
tulum Cameracense, et villa Cameracensis, et Castellum
de Cambrezis, omnes Gameracenses, et similiter domini
Lusbref, vicecomes de Foukart1, dominus de Meulen,
dominus Johannes de Vrevin, dominus de Roie.
Quas etiam res antedictas et quamlibet earum
suprascriptarum ad tenendum sine corruptione, et
proveniendo contra eas quoquomodo, dominus dux
Burgondie, dominus Petrus, dux de Bourbon, in ani-
mam domini Philippi regis Francie, et Henricus de
Lanchastre, Willermus de Varwic2, et Willelmus de
Monte-Acuto, comités, in animam domini Eduardi regis
Anglie...”
|
|