1 |
|
“...CHRONIQUE.
71
[1302]
Rex autem Francie, receptis litteris sue sororis et
visis causis, que in eis continebantur, cum festinatione
magna ordinavit de suo recessü. Et recessit die sab-
bati ante festum Remigii1 et totus exercitus, videnti-
bus Flamingis, depositis tentoriis, cum suo harnegio
dominum regem est secutus. Et erant inter duas exer-
citus fossati de Boulainriu; et propter hoc Flandren-
ses aciem regis non sunt prosecuti, et de recessu regis
ultra modum sunt gavisi. De quo facto Flandrenses
ultra modum corda resumpserunt et multum sunt
elati. Yeneruntque, dimissis fossatis de Boulainriu,
vastando patriam usque ad villam Sancti Amandi;
dictamque villam totaliter combusserunt in die beati
Remigii2, monasterio solum reservato, depopulato
tarnen. Deinde venerunt versus Tornacum, cremando
villas campestres, et apparuerunt et visi sunt ab illis
de Tornaco in monte citra Warnaviam, per scalas
ordinati et sicut parati ad bellandum; appropinqua-
veruntque civitati septima die post festum...”
|
|