1 |
 |
“...canones pro-
hibebant, factum non erat approbandum; populus
autem, viri et mulieres, scripturas ignorantes, nobiles
et ignobiles factum ultra modum approbabant, maxime
in regionibus antedictis; et sic erat dissencio mirabilis
et inanis. Et maxime populus universus super ordines
Mendicantes precipue imponebat, quod per eos impe-
dimentum totum erat. Et quis dubitet istud esse ritum
novum, quia penitentiam suam in ecclesiis, in monas-
teriis et locis ecclesiasticis, faciebant, ubi de jure appro-
bate non debet fieri quoquomodo sanguinis effusio
violenta? et etiam quando fiebat divinum officium et
private misse dicebantur in ecclesiis, de hoc non cura-
bant nec ritum suum facere omittebant. Et magna
pars vulgi factum talium plus quam divinum officium
approbabant, reputantes approbabile, quia per eorum
adventum fuit tanta mutatio mali in bonum, sicut
superius est expressum, quod propter hoc homines
ecclesiasticos, qui opinionem suam tenebant, sepissime
deridebant. Fuitque tanta opinio vulgi...”
|
|