Your search within this document for 'bari' resulted in one matching pages.
1

“...sed in aliis regnis et regionibus, qui ibidem reperti sunt, omnes fuerunt capti, ut est dic- tum, et eis impositum illud quod facere intendebant. Multique eorum negaverunt et negabant, et aliqui intentionem suam predictam sunt confessi. In remotis partibus, quid actum fuit de eis, nesci- rem dicere veritatem; fama tarnen fuit quod ubique, in tota Alamannia et in regnis aliis, aut combusti sunt, aut decapitati, aut aliis variis modis sunt interfecti. Certum est quod in comitatibus Lotharingie et Bari combusti fuerunt omnes qui ibidem fuerunt reperti. InducatuBrabantie, in villa que diciturBruxella erant dux Brabantie et ejus filius primogenitus; in qua villa unus Judeus dives multum morabatur; iste a longo tempore quamplurimum familiaris fuerat dicto domino duci, et dux multum eum diligebat et de eo confidebat; ipse autem Judeus ficte fuit baptizatus. Vidensque quod in dicta villa homines, penitentiam agentes et cruces rubeas portantes, veniebant et apparebant, et ibidem penitentiam faciebant...”