| 1 |
 |
“...Robertus, primogenitus Guidonis
comitis Flandrie, qui tunc erat comes Nivernensis,
iste semis miles tenebatur.
Rex autem Cycillie, completo negotio a domino
papa Clemente sibi commisso, licentiavit suas gentes,
retentis sibi personis necessariis ad conservandum
regnum et patriam. Et omnia cum deliberatione ma-
tura rite ordinavit et in Franciam reversus est.
Eratque tune temporis nobilis matrona, quondam
uxor Guillelmi, primogeniti Guidonis comitis Flan-
drie, que erat domina de Cortraco1; et propter anti-
quam familiaritatem quam invicemhabuerant, assump-
sit iter ad earn visitandam; et venit, et fuit in Tornaco
receptus honorifice, et mandavit hospicium in monas-
1. La dame de Courtrai, dont il est ici question, est Béa-
trice, fille de Henri II de Brabant; elle avait épousé en pre-
mières noces Henri Raspe, landgrave de Thuringe (-j- 16 fé-
vrier 1247), puis Guillaume de Flandre, fils ainé de Guillaume
de Dampierre et non de Gui, comme le dit ici Gilles le Muisit.
Devenue veuve le 6 juin 1251...”
|
|
| 2 |
 |
“...proprio, misericordia motus, fecit
supplicationem domino SummoPontifici pro sua dyocesi
Cameracensi. Qui quidem, receptis bulb's, peritos cum
suo consilio convocavit habitaque deliberatione misit
per suam dyocesim ad decanos, et decani miserunt ad
curatos et illos quibus mittere oportebat. Mandatum
autem neque bullam vidi nee audivi, sed a pluribus
fide dignis intellexi quod aliud est factum quam man-
datum; nam multi de gratia facta pauperibus abusi
sunt, infringendo ordinationem Quadragesime ab anti-
quo. Nam gratia tabs erat, ut dicitur, quod pauperes,
non habentes unde possent tenere pisa, potagia, alecia
et victus alios, de consilio suorum curatorum, quibus
suam indigentiam ostendere tenebantur, poterant come-
dere lac et butyrum propter necessitatem. Sed fama fuit
quod quidam decani, plures presbiteri et viri eccle-
siastici, qui tenentur bonum exemplum dare populo,
dicebant non solum pauperibus, sed etiam divitibus,
quod verba principis large sumenda sunt et quod gra-
tia a Summo Pontifice...”
|
|