1 |
|
“...186
GILLES LE MUISIT.
[1347]
et occiderunt [fol. 115]. Ordinatio domini regis Fran-
cie super facto predicto talis fuit quod pro duobus
militibus mortuis et ibidem occisis duo de Tornaco
culpabiliores irent ultra mare in regno de Gypre; et
pro militibus, armigeriis et aliis ibidem vulneratis,
triginta de Tornaco irent in peregrinatione, nomine
emende, ad Sanctum Jacobum in Galicia. Fuit autem a
rege pax sic reformata et ordinata antequam partes
redirent.
In crastino autem beati Laurentii1, anno supradicto,
Anglici et Flandrenses villam de Faukenberghe cum
ecclesia combusserunt.
Anno supradicto videlicet quadragesimo septimo,
quarta die augusti per diem Sabbati, recessit rex Fran-
cie cum exercitu suo a sede ante Calais; et remansit
ibi cum sua atie rex Anglie, qui primo dictam villam
obsedit anno m° ccc° quadragesimo sexto, tercia die
septembris, et sedit in obsidione per spacium quadra-
ginta et octo ebdomadarum. Et in dicta villa de Calais
erat capitaneus quidam miles, vocatus dominus...”
|
|