1 |
|
“...132
GILLES LE MUIS1T.
[1340]
vini pro decem et octo denariis vendebatur; carnes,
pisces, ova, butyrum et caseus et alia victualia multum
cara erant et de die in [fol. 102 v°] diem crescebat
caristia propter sedis longitudinem, Mentior si non
vidi tune temporis lotum vini et duos panes pro valore
octo ovorum. Et mirabile quid piscatores dicebant quod
in fluvio Scalde in aliquo anno preterito non invenerant
tantos pisces capiendos sicut in illo tempore capiebant.
Poterat denique difficile liaberi farinula propter
defectum molendinorum, quia multitudo grandis erat
in civitate. Et accidit quod conestabularius et comes
de Fois pro suis gentibus habebant panem cum difficul-
tate, et etiam communia et inhabitantes civitatem, ita
quod sepe propter hoc rixe oriebantur in molendinis.
Et concordaverunt dicti domini et gubernatores civi-
tatis ut molendinum in monasterio Sancti Martini, quod
ad equos trahitur, repararetur; et super hoe dictus
conestabularius abbatem requisivit et conventum qua-
tinus...”
|
|
2 |
|
“... [1349]
et [fol. 12] erant pauci rumores de guerra inter reges
Francie et Anglie, et mercatores secure ibant ad suas
mercaturas; sed propter monetas debiles currentes in
Francia debilitabantur mercature, ita quod populus
totus communiter, divites, mediocres et pauperes, de
caristia bladi, vini et omnium victualium conque-
rebantur et dolebant, pro eo quod operarii parum
aut quasi nihil lucrabantur. Et raseria bladi vendeba-
tur triginta solidis debilis monete et vinum duobus
solidis; et omnia cara erant propter monetam debilem.
Anno m° ccc° xlix°? venerunt nova quamplurima et
erant rumores universaliter quod gens Judaica, per
venenum jaciendo in fontibus, in puteis et in aquis,
populum Christianum, si possent, destruere niteban-
tur. Insuper rumores validi erant de mortalitate que
incepit in Oriente, et fuit super Indos et super omnes
regiones Christianorum, Paganorum, Sarracenorum
et omnium nationum ab oriente et septentrione et
meridie, laborante fama et attestantibus viatoribus et
m...”
|
|
3 |
|
“...268 GILLES LE MUIS1T. [1350]
et alii excedendo magnam mercedem habere volebant
pro labore; et sic in multis locis propter defectum colo-
num vinee et terre inculte remanebant. Et omnes
operarii et familie ultra modum volebant excedendo
habere salaria, maxime quia in toto regno Franchie
currebat moneta debilis et omni die debilitabatur.
Propter quas causas incepit a predicta die Natalis
Domini et deinceps magna caristia, ita quod bladum,
vinumetomnia victualia, necnonetomnia venalia, nimis
erant cara, in tantum quod omnes divites et pauperes
quamplurimum conquerebantur et se tenebant pro
oppressis.
Fuit autem tota hyemps pluviosa, et parum fuit
de gelu, et mensis martii siccus et satis gratiosus;
mensis aprilis incompositus, frigidus et ventosus.
Sciant autem futuri quod rex Francie, habito consi-
lio, monetam suam mutavit tali modo quod florenus
ad scutum, qui currebat pro triginta solidis parisien-
sium, positus fuit ad quindecim solidos parisiensium;
et sic tota moneta regalis, duos denarios...”
|
|
4 |
|
“...et venditores fructuum dicebant quod
eos non poterant observare. Preterea pisa, fabe, vecie
et grana rotunda totaliter defecerunt, quod non reco-
lebat aliquis vivens umquam se vidisse tam grandem
deffol. 47]fectum de granis rotundis; et iste defectus
fuit generalis. De blado autem fuit defectus talis quod
omnes censuarii et cultores terrarum conquerebantur
de defectu, quia in garbis parum inveniebatur et fuit
caristia magna bladi et avene. De vino etiam sciendum
est quod bona fuerunt vina, sed cara quia pauca.
Audeo autem dicere quod ego Egidius, abbas prefatus
octogenarius, non recolo me vidisse communiter de
omnibus rebus tam magnam caristiam, sicut fuit in
illo anno. Tarnen omnes operarii et omnes gentes in illo
tempore optime lucrabantur et istud populum susti-
nebat.
Sciendum est de gelu, quod nondum fuerat grande
gelu, nisi per duos dies, usque ad Circumcisionem
Domini; sed erat tempus modo pluviale, modo ame-
num, modo frigidum; tarnen populus communiter
lucrabatur. Fuit autem in...”
|
|
5 |
|
“...parisiensibus,
poneretur pro duobus, et de nigra moneta denarius
duplex, qui currerat pro duobus denariis, poneretur
proobolo parisiensi2. Factaque fuit nova moneta, unus
denarius argenteus3, valoris octo denariorum turonen-
sium, et unus dupplex, et novi floreni4; fuitque facta
proclamatio in Tornaco de predictis Sabbato post dic-
tum festum Purificationis5. Que ordinatio universali
populo multum displicuit, quia pejus venit super malum;
nam omnia, ut dicebant viatores et mercatores, sicut
prius cara erant ultra modum. Et cessavit lucrari
communitas, pro eo quod mercatores quid facere nes-
ciebant, et dicebant quod moneta nova equipollebat
monete precedenti; in tantum quod in principio men-
sis martii cepit moneta mutari et de die in diem cres-
cere in prejudicium mercatorum et omnium aliorum;
et parum erat in uno statu quin semper mutaretur.
Anno etiam illo videlicet m°ccc°lj0, reverendus pater
1. 2 février 1352 (n. st.).
2. Déclaration du 23 janvier 1352 (n. st.). Cf. Saulcy, Docu-
ments...”
|
|
6 |
|
“...304
GILLES LE MUISIT.
[1351]
dominus Cameracensis episcopus, compatiens indigen-
tie pauperum gentium, quia anno illo defectus maxi-
mus fuit pisorum, fabarum et aliorum de quibus fit
potagium, propter quod ultra modum cara erant insu-
per [fol. 48 v°] alecia, pisces, carnes, fructus arborum,
bladum, avena, vinum et omnia victualia, et etiam cuncta
venalia modum excedebant, quia non est visum lan-
tam esse caristiam de omnibus generaliter et ubique,
sicut fuit anno illo, ob quam causam dictus dominus
episcopus, motu proprio, misericordia motus, fecit
supplicationem domino SummoPontifici pro sua dyocesi
Cameracensi. Qui quidem, receptis bulb's, peritos cum
suo consilio convocavit habitaque deliberatione misit
per suam dyocesim ad decanos, et decani miserunt ad
curatos et illos quibus mittere oportebat. Mandatum
autem neque bullam vidi nee audivi, sed a pluribus
fide dignis intellexi quod aliud est factum quam man-
datum; nam multi de gratia facta pauperibus abusi
sunt, infringendo ordinationem...”
|
|
7 |
|
“...et insultus ad in-
vicem et cesi fuerunt ex utraque parte plures, et etiam
plures nobiles et alii capti et detenti; multique rumores
erant in dictis regnis de eisdem; tarnen in illo tempore
nulla acies a dictis regibus est mota nee adunata.
Sciendum tarnen est quod estas ilia fuit sicca multum
et calida in tantum quod magnus defectus fuit de feno,
de avena, de granis rotundis, de herbis et de fructibus;
sed de blado fuit satis habundantia et magna habundan-
tia vini. Sed omnia venalia in tantum cara erant, quod
non erat visa caristia talis a viventibus, ut dicebatur.
1. II nous aparu inutile de rééditer cette poésie, qui ne pré-
sente qu’un intérêt médiocre. On la trouvera dans De Smet,
Corpus chronicorum Flandrie, t. II, p. 423-434.
2. Les quelques pages qui suivent ont dü être écrites après
la mort de Gilles Ie Muisit. Cf. 1’Introduction.
3. 29 aoüt 1352.
4. Cf. Geoffroi le Baker, éd. Thompson, p. 119....”
|
|