1 |
|
“...tonitru inordinatum, pluvia et ventus
ingens nimis, lapides in diversis locis grandes, in
tantum quod reperte fuerunt lapides habentes circu-
lum septem pollicum; unde vastata sunt bona terra-
rum per campos et undique, in tantum quod horribile
ac incredibile esset enarrare. Et duravit pene tota illa
node, adeo quod conventus nostri monasterii non
fuit ausus in templo remanere usque ad finem matuti-
narum, sed in capellam Beate Marie finivit eas. Fue-
runt autem ruine domorum, molendinorum et arbo-
rum mirabiles; et super hiis die cras'tina, in die scili-
cet Assumptionis, erat in populo rumor magnus.
Anno supradicto, in crastino videlicet Assumptionis
beate Marie1, domino episcopo Tornacensi in monas-
terio Sancti Martini existente, fuit ei nuntiatum per
canonicos Tornacenses, quod tanta multitudo virorum
ac mulierum erat in ecclesia Tornacensi, de quibus
non erat numerus, hac de causa quia tam viri quam
mulieres affirmabant se vidisse ymaginem beate Virgi-
nis Marie, que ibidem adoratur...”
|
|
2 |
|
“...cautelam sui consilii allevavit, videlicet quod
de omnibus mercaturis et de omnibus que in regno
venderentur venditor quatuor denarios pro qualibet
libra, emptor etiam quatuor denarios pro qualibet libra,
persolverent omni die1. Et ista est actio a sapientibus
estimata maximi precii et valoris.
[Fol. 37 v0.] In illo anno fuit estas satis calida et
gratiosa, et vineefloruerunt, et fuit magna copia racemo-
rum, et habundantia magna vini apparebat. Insuper
bona terre, blada et omnia grana, fructus etiam arbo-
rum crescebant cotidie et sperabat populus habere
magnam habundantiam bonorum omnium, prout
ubique apparebat. Modo accidit quod circa principium
mensis augusti fuit per aliquos dies tempus calidum et
amenum. Post quam caliditatem inceperunt pluvies
cum magna copia et usque ad ultimam ebdomadam
mensis augusti duraverunt. Et in illo pluviali tempore
bona terre et fructus arborum cum magno dampno
propter tempestatem pluvie levabantur; vinee etiam
quamplurimum fuerunt retardate et sic spes bona versa...”
|
|