| 1 |
 |
“...96
GILLES LE MUISIT.
[1325]
Anno m° trecentesimo vicesimo quinto, Ludovicus,
comes Flandrie, Juvenis, collecta magna copia nobi-
lium, armatorum et aliorum, venit in villam Curtra-
censem quia illi de Brugis contra eum rebellabant. Et,
ne Brugenses ultra pontem versus Brugis habitarent,
fecit ibidem incendia et cremari domos; ventus autem
erat ingens et venit incendium citra pontem fluvium-
que; et tota villa fuit pene cremata et combusta.
Videntes autem, illi de villa ad arma concurrerunt et,
multis cesis et quasi innumeris, comité Namurcense
evadente, ceperunt comitem Ludovicum1. Septem
autem milites in parrochiali ecclesia Beati Martini
fugerunt totaque communia ville venit in atrio circa
templum, presente dicto Ludovico; dictus autem Ludo-
vicus rogabat eos pro uno de septem qui fuerat ejus
instructor; responsum autem erat ei quod melius
esset ut rogaret pro se ipso. Gaptis autem per vim
dictis septem militibus, truculenter eos occiderunt et
qu’il a déja dit 4...”
|
|
| 2 |
 |
“...[1342-1344] CHRONIQUE. 145
omnes supra sancta Dei evangelia secundum manda-
tum factum ad eos per diet os reges1.
Datum in prioratu Sancte Marie Magdalene de Mala-
trait, ordinis Sancti Benedicti, in dyocesi de Vane,
[decima] nona die2 mensis januarii, anno gratie m° tre-
centesimo quadragesimo secundo. »
Anno m° trecentesimo quadragesimo tertio, fuit
decollatus dominus de Liichen3 Parisius, et post in
festo Katharine4 sex milites et quatuor armigeri de
Britannia fuerunt ibidem decollati5. Et alia multa illo
anno evenerunt que nescivi.
Anno m° trecentesimo quadragesimo quarto, in
villa Gandensi, presente Jacobo de Artevelde, fuerunt
discordes textores contra fullones, et fuit conflictus
magnus inter eos; et obtinuerunt textores victoriam;
et ceciderunt plus quam trecente persone et multi
vulnerati; et fuit Jacobus de Artevelde ex parte texto-
rum.
1. La formule de roboration : a In quorum omnium testimo-
nium... » fait ici défaut. Elle manque également dans Robert...”
|
|
| 3 |
 |
“...176
GILLES LE MUISIT.
[1347]
pacifice in civitate se gesserunt. Tandem tercia decima
die mensis maij, presente domino episcopo et toto clero
cum religiosis et gubernatoribus etiam civitatis, civi-
bus et habitatoribus, dicti duo domini cardinales, in
ecclesia Beate Marie Tornacensis, in loco ad hoe ordi-
nato, vicissim unus post alium promulgaverunt et
publicaverunt sententias latas per dominum papam
super Flamingos et eorum coadjutores; et fuit confecta
unalittera [fol. 1211 v°] super predictis, sigillis eorum
sigillata et in loco publico posita, ut qui velient
legerent.
Post aliquantos dies venit domina quondam comi-
tissa Hannoniensis, que per devotionem habitum monia-
lium assumpserat in claustro de Fontenellis, soror
regis Francie Philippi, mater reginarum Anglie et
Allemannie, ac Guillermi comitis Hannonie. Supradicti
autem cardinales descenderunt ad eam in Tornacum,
cum ea tractaturi ad invicem de negotiis pro quibus
venerant; et de dicta civitate una die...”
|
|
| 4 |
 |
“...ANNALES.
301
[1351]
Accidit au tem quod, completo dicto negotio, duo
de inquisitoribus, cives Gandenses et scabini, de Cur-
traco ibant Gandavum; quidam autem miles, vocatus
dominus Gerardus de Stienues, qui fueratproclamatus
et bannitus, cum suis in via ipsos invasit et interfecit
cum uno famulo; quod factum gravissimumest reputa-
tum pro eo quod per inquestam facta fuerat justitia.
Veneruntque de Gandavo plures missi in Curtracum
et de Brugis et de Ypris, et, habito consilio, expecta-
verunt adventum comitis qui erat Parisius; post cujus
regressum, deliberatione habita ipso presente, domus
dicti mi litis est combusta.
Anno illo scilicet mil[l]esimo ccc°lj°, reverendus pater
dominus Philippus, Tornacensis episcopus, venit et
intravit in suo jocondo adventu in Tornacum, descen-
dens in monasterio Sancti Martini; venitque processio
canonicorum, ut moris est, contra eum, et in ecclesia
Beate Marie sollempniter celebravit, dictaque die fecit
suum festum in domo...”
|
|
| 5 |
 |
“...GILLES LE MUISIT.
310
[1352]
de gremio elegerunt; fuitque electus auctoritate domini
episcopi Tornacensis, domini Philippi d’Erbois, confir-
matus et benedictus. Magister autem Johannes dou
Fayt, monachus Sancti Amandi in Pabula, doctor in
theologia, erat tune temporis in Romana Curia; domi-
nus autem papa Clemens sextus predictam electionem
cassavit et annulavit dictoque monasterio providit de
magistro Johanne supradicto.
Anno eodem m° ccc° lij0, vicesima tertia die mensis
octobris, que fuit dies Martis, in vespere post pulsa-
tionem prime campane fuit et incepit eclipsis lune4.
Anno eodem, septima die mensis novembris, fuit
juxta villam de Curtraco de duobus militibusduellum.
Dominus autem comes Flandrie bellum finire non dimi-
sit dicteque partes prisiones remanserunt.
Eo tempore dux de Lanchastre, qui etiam erat comes
Derby2, de regno Anglie fuit appellatus in presentia
regisFrancie, Johannis, a quodam duce de Alemannia3.
Fuitque duellum, presente rege...”
|
|