| 1 |
 |
“...38 GILLES LE MUISIT. [1288-1295]
In predictis locis erant diverse dominationes et jus-
titie, ut premissum est; nunc autem, per Dei gratiam
et per civium industriam atque gubernatorum, omnia
sunt unita et civitati applicata. Et etiam de fossatis, de
muris et turribus nobiliter totum in circuitu sunt for-
tificata ad repellendos omnes inimicos, et quod, auxi-
liante Deo et beata Virgine, quotiescumque fuerit
necessarium et opportunum, possint resistere omni-
bus nocere volentibus [fol. 57 v°] civitati.
Vidi autem et testificor quod antequam fierent
turres, muri et fossati citra fluvium Scalde et ultra,
quod tanta tranquilitas erat quod omni tempore, tam
de die quam de nocte, exibant et intrabant tam pedi-
tes quam equites; nee aliqua porta erat obtirmata sed
aperta exeuntibus et intrantibus; et si aliqua persona
occideretur quoquomodo, tota civitas et totus populus
mirabatur et erat timor, tumultus et murmur multum.
Et quodam tempore venerunt nova quod rex Ale...”
|
|
| 2 |
 |
“...[1311] CHRONIQUE. 81
fidelis atque reIigio[fol. 86 v°]sus, confessionem suam
fecit dicto suo confessori, proponens communicari et
recipere corpus Domini nostri Jhesu Christi. Dictus
autem frater pessime voluntatis, sicut Judas proditor
Jhesu Christi, ordinaverat maliciose suum factum, et,
quasi celebrans ilia die, venenum miscuit cum vino
recipiendo post receptionem; et sic, imperator cre-
dens recipere corpus Dominicum, proditor tradidit
sibi bibere dictam mixturam venenatam. Et paulo post
cepit sentire imperator mortem vicinam; et unus cle-
ricus, qui bibit residuum, credens bibere bonum
vinum, crepuit medius, ut refertur. Et familiares
domini imperatoris, de consilio physicorum, per pedes
eum suspendere voluerunt, ut, antequam venenum
operaretur, per viam et per os, ubi intraverat, exire
valeret. Qui dicitur respondisse mori se malle quam
de tanto sacramento sumpto fieret aliquid contra
ordinationem Ecclesie. Et sic in brevi, commendans
se Deo ac beate Virgini et...”
|
|
| 3 |
 |
“...[1349] ANNALES. 237
tum facientes, eundo et redeundo, iverunt ad Montem
Sancti Autberti. Verum est quod fama fuit, quando
exierunt, quod ipsi irent per Franciam usque ad Sues-
sionensem civitatem; sed quare non iverunt, et per
que loca atque villas transierunt, et ea que sibi accide-
runt, non interest mea scire aut scribere, ipsi Deo et
mundo reddant pro se ipsis rationem. Duces eorum
et capitanei fuerunt electi de omnium consensu viri
discreti Johannes de Lyaucourt, armiger, Johannes
Mackes, Johannes Wauckiers et Jacobus de Malda pro
Wilhelmo Pestiel; ad preces autem prepositi et guber-
natorum civitatis, prior domus fratrum de ordine
Beati Augustini, assumpto uno socio, iverunt cum
eisdem cum duobus aliis presbiteris secularibus, ad
audiendum confessiones et, si necesse esset, sacra-
menta ministrandum. Unus autem canonicus Sancti
Nicholai de Pratis, vocatus Egidius Monachus, societa-
tem eis tenuit de sua voluntate.
Miro modo et inénarrabili viri ac mulieres...”
|
|
| 4 |
 |
“... parcius » et ideo judicium
committo ipsi Deo summo et sancte matri Ecclesie,
quia, si finis bonus est, totum precedens erit bonum.
Est autem intentionis mee in scriptis redigi facere ad
notitiam futurorum, quia tale quid nunquam visum
fuit a quocumque temporibus preteritis, scilicet modum
facti, modum vestium, et qualiter in penitentia facienda
se gerebant. Multi plurima scribebant et dicebant, ubi
fuit inceptum et pro qua causa; sed nunquam potui
super hoe eertificari ab aliquo, et propter hoc ego
solum illud quod fïebat in Tornaco feci registrare,
quia de remotis partibus nescirem dicere veritatem.
1. Saint Jean, XV, 5....”
|
|
| 5 |
 |
“... consuetum, de Deo nee de Sanctis jura-
raenta.
Predicta autem per aliquod spacium temporis dura-
verunt: postea invalescente graviter mortalitatis tem-
pestate, fuit in die sancti Mathei1 proclamatum quod
totaliter nullus de nigris vestibus vestiretur, nee soni-
tus aliquis fieret pro defunctis, nee pallia ponerentur,
nee essent, more solito, congregati invitantes ad
interesse exsequiis, nisi solum duo qüi deprecaren-
tur ut interessent vigiliis et misse solum. Predicta
1. 21 septembre 1349....”
|
|
| 6 |
 |
“...GILLES LE MUISIT.
276
[1350]
agerent ignorabant. Habitoque consilio, plurimos de
Flandria secum pro certo sallario assumpserunt; et
erant, ut dicebatur, per totum duo millia et quingente
persone et circiter naves quinquaginta. Accidit autem
quod ipsi, videntes ventum prosperum sibi et tempus
amenum, vale dicentes suis hospitibus et amicis, a
Flandria et a littore recesserunt, Deo se et sua com-
mendantes.
Predicta autem die Decollationis beati Johannis
Baptiste, dum Hispani navigarent, magna pars Angli-
corum navigantium eos invaserunt. Hispani autem,
ad arma se preparantes, viriliter restiterunt, sed in
illo conflictu, ut dicebatur, perdiderunt1. Tune in mari
a diversis partibus magna copia navium regis Anglie
apparuerunt. Quidam autem dicebant quod rex Anglie
et ejus filius et tota nobilitas regni Anglie cum eis
erant; et dicebant aliqui quod ipsi habebant naves
ducentas, et quamplurimi trecentas affirmabant;
de numero autem et quantitate navium nescirem
dicere...”
|
|