Your search within this document for 'novela,futuro' resulted in one matching pages.
1

“...CHROMQUE. 65 [1302] obligaverunt et reddiderunt et per suos amicos, mis- sis obligationibus, fuerunt liberati. Et sic possunt perpendere tempore futuro audituri, quam ingens et magna fuit ista proditio, quia multi nobiles et famosi viri et etiam alii ibidem occisi sunt. Et est communis opinio et multi sunt afïirmantes quod sanguis Domini, qui in dicta villa habetur, qui qualibet sexta feria solebat currere, ab ilia die non est visus currere, nee currit; et est intentio plurimo- rum quod predicta proditio causa fuit. Anno m° ccc° ij°, facta proditione antedicta, domi- nus Jacobus de Sancto Paulo factum domino regi et suo consilio nuntiavit, qui corde anxio mortuos luxe- runt et super eos doluerunt. Rex autem misit pro pari- bus et baronibus Franchie, et ad certam diem cum rege et suo consilio convenerunt; et, deliberatione habita diligenti, ad tantam proditionem vindicandam fuit negotium commissum nobili viro domino Roberto, comiti Attrebatensi, tanquam capiti et pro persona domini regis...”