1 |
 |
“...Notes historiques de 1’année 1351.
Fol. 49-50. Pensées pieuses et réflexions morales de
1’auteur.
Fol. 50 v°-51. Récit de 1’opération de Gilles le Muisit.
Au début de ce récit, une miniature représentant d’une part
1’opération, de 1’autre le médecin annongant la guérison
aux parents et amis du patient.
Fol. 51 v°-54 v°. Poésie morale en vers latins rimés de
douze syllabes. — Nous ne la rééditons pas.
p. 128, le décrit ainsi: «(In 6 assere, n° 60.) Liber secundus Chro-
nicarum ASgidii li Mussis cum figuris elegantibus. >
1. Cette miniature a été reproduite en couleurs avec beaucoup
d'art dans un article que M. Paul Fredericq a publié sur De Secten
der Geeselaars en der Dansers (Bruxelles, Hayez (1897), in-4“, 62 p.)....”
|
|
2 |
 |
“...quoniam, post ejus decessum et transi-
tum ab hoe mundo, Sancta mater Dei Ecclesia de ges-
tis et vita ejus atque miraculis fuit sufficienter infor-
mata, canonizatus fuit et est cum Sanctis in gloria
reputatus; et idcirco non est expediens neque decens
quod de temporibus suis in aliquo me intromittam.
XJnum audivi de predicto domino rege illustrissimo
laudabile quod michi videtur utile posteris intiman-
dum1. Secundum consuetudinem suam, quolibet anno
die Veneris in Parasceve Domini, psalterium legebat a
principio usque in finem. Accidit in uno anno quod
quidam nobilis, de illustri genere progenitus, propter
multa maleficia per se perpetrata erat in Casteleto
Parisius. Die autem Veneris in Parasceve rex in capella
sua secundum morem psalterium legebat. Venerunt
autem propinqui et amici illius qui in Castelleto erat,
cum filio [fol. 47] et fratribus regis, ut dicebatur, ad
regem. Rex autem, videns eos, posuit digitum suum
super versiculum quem legere debebat, volens ibidem
reincipere. Unus autem...”
|
|
3 |
 |
“...suam primo-
genitam, dominam comitissam, dicentes ad invicem
quod non deberet comitissa lavare cum reginis; hoe
videns et audiens, soror earum multum est indignata
et turbata. Yespere autem facto, fuit in lecto cum
comité, marito suo, et cepit fiere et lugere, et gemi-
tus magnos emittere; unde comes admiratus requisivit
[fol. 47 v°] ab ea causam talium luctuum et gemi-
tuum, illaque intimavit sibi de lavatione predicta dua-
rum sororum suarum et de verbis que dixerant.
Comes autem dixit ei amicabiliter : « Soror, ne tur-
beris, quia de cetero non cessabo nee quiescam donee
fecero te reginam, sicut sunt sorores tue supradicte. »
Eodem tempore Mainfredus et Conrardinus, nepos
ejus, de genere Frederici imperatoris, qui fuit condemp-
natus, moverunt magnam guerram contra dominum
papam1, dominos cardinales et Romanam ecclesiam,
in regno Cicilie, in Pullia, in Calabria, et multi eos
sustinebant et cum eis erant, et patrimonium sancti
Petri et bona Ecclesie in dictis partibus occupabant et
levabant...”
|
|
4 |
 |
“...concesserant, et etiam quia princeps erat nominatissi-
mus et curialis, in armis expertus et virtutum floribus
pre ceteris perornatus. Transivitque montes et Alpes,
et totam Lumbardiam, et Toskaniam, atque Romaniam1;
et, antequam posset ad dominum papam pervenire,
multos in dictis patriis reperit contrarios et rebelles,
et plures habuit insultus quia signum armorum suo-
rum discoopertum portabatur. Victisque omnibus sibi
contrariis, pervenit coram domino [fol. 48] papa et
cardinalibus, a quibus cum magno gaudio et honore
1. Gilles Ie Muisit commet ici une erreur. Charles d’Anjou
ne conduisit pas lui-même son armée jusqu’a Rome; il en con-
fia la direction 5 Gui de Monfort et ne la rejoignit qu’a Rome,
oü il arriva par mer. Cf. Villani, Cronica, lib. VIII, cap.
Grandes Chroniques, éd. P. Paris, t. IV, p. 387; Guillaume de
Nangis, éd. Géraud, t. I, p. 228....”
|
|
5 |
 |
“...[1265]
est susceptus. Habitaque deliberatione in pleno con-
sistorio, dominus papa, de consilio fratrum, Mainfre-
dum excommunicatumcondempnavit deditque regnum
Cycilie et totam patriam comiti Karolo antedicto cum
benedictione sua, eum mittens cum suis ad inimicos
Dei et Sancte Ecclesie depellendos, absolvens eos a
reatibus et commissis. Princeps autem Karolus cum
suis, licentiatus a domino papa et cardinalibus, nego-
tium sibi commissum arripuit letabundus anno Domini
m° cc0 sexagesimo quinto. Fuitque a domino papa Cle-
mente, qui tune preerat, in regem Cycilie coronatus1.
Robertus autem de Flandria, gener ejus et habens
ejus filiam in uxorem que Blanka vocatur, filius pri-
mogenitus comitis Flandrie Guidonis, secutus est eum
cum magna multitudine nobilium et multis armaturis;
et ivit cum eo dominus Egidius li Bruns, miles
sapiens et in armis expertus, quem dominus Guido,
pater ejus, dederat ei ab infantia doctorem et ins-
tructorem; fecitque eum dictus Robertus sue aciei
mariscalcum, et multa...”
|
|
6 |
 |
“...princeps Karolus supradictus Main-
fredum et occidit eum in bello cum maxima multitu-
dine suorum anno eodem. Sed Conrardinus, nepos
ejus, in bello fuit captus et adductus ante regem;
eratque juvenis elatus et magni cordis, et se nobilio-
rem tocius mundi reputabat, et regi ad interrogata
superbe respondebat. Unde accidit quod dominus rex
dixit ei : « Conrardine, si tu teneres me in tua pri-
sione sicut te teneo, quid faceres de me? » Respon-
dit quod sine dilatione sententiam haberet capitalem.
Rex autem non fuit motus ut sapiens, sed paulisper
subridens dixit : « Ex ore tuo te judico quia, sicut
michi facere judicasti, fiet tibi. » Statim cum indigna-
tione respondit : « Quis est in toto mundo qui me
[fol. 48 v°] ausus esset decollare? » Cui princeps
Karolus respondit : « Karolus, frater regis Fran-
cie, rex Gycilie et gladius Sancte matris Ecclesie,
caput tuum faciet detruncari ». Et sine mora, man-
datis pannis sericis cum spiculatore, fecit ipsum in sui
presentia decollari1. De quo facto...”
|
|
7 |
 |
“...10
GILLES LE MUISIT.
f1268]
totam Cycilliam, ettotam patriam, et circuit superpopu-
lum timor magnus. Tandem successu temporis, auxi-
liante Domino, fecit opus susceptum et totam patriam
Sancte Romane Ecclesie reconciliavit et ditioni sue
subjugavit, remanens perpetuo regnaturus. Et opus
istud complevit anno m° ducentesimo sexagesimo
octavo.
Quoddam notabile hic ponatur, de quo recolo avun-
culum meum1 in mea infantia enarrasse, qui fuit in
acie Roberti de Flandria cum nobilibus dominis et aliis.
Quodam enim tempore fuit commissum domino de
Rave et de Bourgella, militi in armis strennuo et
experto, quod, assumptis secum de gentibus Roberti
de Flandria, quoddam castrum forte nimis, in quo erant
persone patrie, viri et mulieres, congregate, expugna-
ret et obsideret, habens preceptum ex parte principis
Karoli quod, si vellent ei obedire et reddere se et
sua, ipsos reciperet in hunc modum, sin alias, ipsos
per vim captos, omnes poneret in ore gladii. Assump-
toque secum necessario comitatu...”
|
|
8 |
 |
“...retur(sic) quia non feceratquod sibi fuerat imperatum.
Dominus autena Egidius Li Bruns supradictus, audiens
quod rex diffinierat sententiam mortis super domi-
num militem quern dictus Robertus cum aliis nobili-
bus secum adduxerat, veneruntque Robertus et Egy-
dius, assumptis secum potentioribus sue aciei, in
regis presentia, dicentes ei : « Domine nos audivimus
quod vos dominum de Bourgella, compatriotam nos-
trum, militem strennuissimum, morti adjudicastis. » Et
rex dixit ita esse. Tune Robertus, ejus gener, de con-
silio domini Egidii Le Brun, sic respondit : « Illus-
trissime domine [fol. 49], tunc oportet quod miles in
suocastro capiatur. » Etrex, motus in iram, dixit quod
in castro, si quod haberet, caperetur. Tune Robertus
et sui recedentes, dictus Egidius existens mariscalcus
totam aciem Roberti cum suis complicibus in certo
loco adunavit, et militem posuit in medio aciei; et mis-
sus fuit ad regem qui diceret: « Domine, miles domi-
nus de Rave et de Bourgella est in castro suo paratus...”
|
|
9 |
 |
“...12 GILLES LE MUISIT. [1281]
mitteret ad faciendam debitam justiciam. Robertus
autem, habito consilio cum dicto domino Egidio et
suis, renuit sibi mittere. Quomodo autem miles eva-
serit, nescirem dicere veritatem, sed scio quod ad
suum locum reversus est.
Predicta notavi in hoe opusculo ut nobilitas dicti
Roberti et scientia et astutia dicti domini Egidii a pos-
teris cognoscatur, quia solet dici quod inter Christia-
nos non erant nisi duo strennui milites et unus semis,
videlicet Karolus, rex Cycillie, Eduardus, rex Anglie,
duo milites, et Robertus, primogenitus Guidonis
comitis Flandrie, qui tunc erat comes Nivernensis,
iste semis miles tenebatur.
Rex autem Cycillie, completo negotio a domino
papa Clemente sibi commisso, licentiavit suas gentes,
retentis sibi personis necessariis ad conservandum
regnum et patriam. Et omnia cum deliberatione ma-
tura rite ordinavit et in Franciam reversus est.
Eratque tune temporis nobilis matrona, quondam
uxor Guillelmi, primogeniti Guidonis comitis Flan-...”
|
|
10 |
 |
“...CHRONIQUE.
[1281-1284]
13
terio Sancti Martini [fol. 49 v0]. Abbasque Johannes,
qui tune temporis erat, ivit contra eum, supplicans ut
sibi placeret cum suis monasterii accipere caritatem.
Rex autem regratians respondit gratiose : « Domine
abbas, hospicium volumus et retinemus; sed nostris
erit sumptibus et expensis, non enim intendimus gra-
vare ecclesiam quia nimiam habemus comitivam. »
Venitque per portam Malleorum et per forum, eccle-
siamque Beate Marie visitavit, et, in monasterio veniens,
ibidem per aliquos dies pernoctavit. Fueruntque sibi
multa jocalia presentata; inter cetera fuerunt electe
de nobilioribus et pulcrioribus matronis et uxoribus
civium, et de domicellis et filiabus eorumdem, que
mappas et manutergia in magna copia presentarunt,
quod donum ob reverentiam et amorem earum rece-
pit, omnia alia preter comestibilia refutando. Fecitque
Curtraci suam visitationem et recessit anno m° cc0 octo-
gesimo primo. Et post reversus est in Franciam, et
postea in Cycilliam. Et decessit...”
|
|
11 |
 |
“...[fol. 50] et alio-
rum plurimorum incommodorum, infecto negotio,
vastata tarnen pro magna parte patria, et propter
famem validam redierunt, maxime quia rex Philippus
ibidem migravit ab hac vita; et fuit in Franciam repor-
tatus et sepultus in ecclesia Sancti Dyonisii.
Anno m° cc0 octogesimo sexto, mortuus est Petrus
de Arragonia, postquam rex Francie et sue acies sunt
reverse1.
Anno m° cc0 octogesimo nono, dux Brabantie con-
gregavit magnum exercitum contra archiepiscopum
Coloniensem, et erant cum archiepiscopo comes de
Lussembourc et ejus frater, comes de Gelris, comes de
Barro et alii principes duces et barones de Alemannia
1. Pierre mourui le 10 novembre 1285, quelques semaines
après Philippe III, et non en 1286, comme Ie dit Gilles le
Muisit....”
|
|
12 |
 |
“...[1289-1294] CHRONIQUE. 15
cum ingenti exercitu; et venerunt in campo d Oron1 et
fixerunt utraque acies sua tentoria; et erat exercitus
ducis Brabantie parvus respectu aliorum; fuitque, ut
dicitur, dies certa ab utraque parte concorditer assi-
gnata. Et venerunt archiepiscopus et sui, non ad diem
assignatam, sed pridie, et Brabantinos invaserunt2.
Dux autem et sui ad arma cucurrerunt et viriliter res-
titerunt, et fuit conflictus ingens et pugna magna, et
dux obtinuit victoriam. Et ceciderunt Henricus et
Wallerans de Lussembourc, et multi nobiles et igno-
biles ceciderunt in ore gladii, et multi fugerunt; comes
autem de Gerles, et archiepiscopus, et multi nobi-
les capti fuerunt. Et postmodum fuit pax inter eos
reformata. Fuitque bellum die sabbati ultima mensis
maii3.
Anno m° cc0 nonagesimo quarto, tercia die maii, dux
Brabantie Johannes, qui habuit victoriam apud Oron
super Renum, fuit in quodam4a Bar-le-Duc; et ibidem
1. Ce nom de lieu, que Gilles le Muisit appelle Oron, doit
être identifié...”
|
|
13 |
 |
“...domi-
nus de Mauritania et castellanus Tornacensis, in suo
jocundo adventu, et fuit receptus honorifice a civibus,
sicut erat antiquitus consuetum. Habuitque quatuor
fratres : Guillermum, Arnulphum [fol. 50 v°], Thomam
et Balduinum, et uxoratus nondum erat; accepitque
postmodum in uxorem Mariam d’Esconfflans, mulie-
rem nobilem et parem sibi matrimonio copulari.
Anno m° cc0 sexagesimo nono, venit dicta Maria
d’Esconfflans, domina de Mauritania, ut castellana in
civitateTornacensi, fuitque recepta cum sollempnitate,
ut moris est; fuitque progenita ex eis Maria, nullum
alium habentes heredem, que supervixit patrem et
matrem et fuit heres.
Anno m° cc0 nonagesimo, octavo1 die aprilis, venit
dicta Maria heres et fuit recepta, prout erat consue-
tum, et fecit moram in castello de Bruilleo. Postmo-
dum, de consensu quatuor personarum predictarum,
1. Gilles emploie toujours dies au féminin; cependant, ici,
il faut rapprocher octavo de die, d abord paree que die
serait sans épithète, ensuite paree que...”
|
|
14 |
 |
“...castellanus, et receptus fuit ut moris est;
fuitque dictus Johannes cum aliis principibus et nobi-
libus in bello ante Curtracum, anno Domini m° ccc°
secundo, interemptus; et sic remansit vidua ejus uxor,
domina castellana, que luxit eum per tongum tempus,
ut decuit.
Fuitque illo tempore mirabilis eventus; quia ma-
trone, de nobilibus viris suis viduate, muitum lugebant
et se per nuntios aliquando, et sepe invicem persona-
liter visitando, prout melius poterant visitantes; tan-
dem contigit quod, nescio quo instinctu, in illo tem-
pore quidam se mutuo coadunantes, euntes per
patriam, fingentes se religiosos actu et habitu, visita-
bant dictas dominaset matronas, dantes eis intelligere
quod de maritis eorum nova haberent infra septen-
nium; et vocati fuerunt tunc temporis tales religionem
fingentes vulgariter « Loes Dieu1. » Accidit quod dicta
Maria castellana, religiose se gerens et suum maritum
diligens et lugens, quadam die fuit cum aliis matronis
et ibi sibi fuit nuntiatum quod Johannes suus...”
|
|
15 |
 |
“...18 GILLES LE MUISIT. [1307-1314]
moris est feminarum, fidem adhibuit illis deceptori-
bus, vo[fol. 51 jcatis Loe-Dieu. Processum receptionis
et omnium accidentium de illo, qui se flngebat esse
Johannem de Yreson, pretermitto, quia certitudinem
non scirem scribere nee reddere rationem; quod
tarnen audivi et vidi, testificor sicut sequitur.
Anno m° ccc° septimo, vicesima tercia die februarii,
venit in Tornaco cum magna comitiva quidam, gerens
se tanquam esset Johannes de Vreson, et cum eo
dominus Ludovicus, comes de Evreus, frater Philippi
regis Francie; et visitavit ecclesiam Beate Marie Tor-
nacensis, et venit et se presentavit tanquam castella-
nus; et erat opinio vulgi diversa, quia alii dicebant
ipse est, alii dicebant non. Ivit tarnen in castello in
Bruleo tanquam dominus, et post apud villas deLutosa
et Condato, et per totam castellaniam fuit receptus et
dominatus est, et fuerunt sibi a monasteriis, capitulis,
villis, nobilibus et ignobilibus, dona plurima presen-
tata et homagia facta...”
|
|
16 |
 |
“...genie, sequens in omnibus bonis operibus predeces-
soris sui vestigia; et tempore suo multos litteratos et
valentes personas in ecclesia de canonicatu preben-
davit, et inter ceteros quatuor nepotes suos: Walterum
de Manso, cantorem, Egidium de Cruce, cancellarium,
Walterum Hunghier et Johannes de Markries. Istos
quatuor vidi viventes per longum tempus. Acquisivit-
que dictus dominus episcopus redditus perpetuos de
quibus fit suum anniversarium; et alia multa in ecclesia
ordinavit et fecit digna laude et commendanda. Pre-
fuit autem circiter annis novem.
Anno m° cc0 sexagesimo secundo, defuncto domino
antistite supradicto, fuit electus dominus Johannes
Buchiaus, de Tornaco oriundus, qui erat canonicus et
de gremio; et vestigia predecessorum suorum laudabi-
liter est secutus. Rexit autem episcopatum circiter
quinque annis....”
|
|
17 |
 |
“...24 GILLES LE MUISIT. [1282]
doctores in phisica, in ecclesia Tornacensi prebendati,
quos vidi et cognovi. — Vidique dictum dominum
episcopum pluries per civitatem cum equitaturis sex-
decim vel viginti et non amplius equitare1.
Anno m° cc0 octogesimo secundo, mortuo et sepulto
domino Philippo, Tornacensi episcopo, decanus et
capitulum, vocatis, ut moris est, concanonicis suis,
ad eligendum diem certam assignantes, omnes qui
vocati erant convenerunt; eratque capitulum tune
temporis forte nimis, quia erant multi de nobili pro-
genie, alii pollentes in scientiis, alii cauti et subtiles in
temporalibus negotiis; et coadunati dimiserunt viam
scrutinii et viam Sancti Spiritus, viamque compro-
missi elegerunt. Factoque compromisso et fïrmato,
scrutatores, secundum jura et canones, vota singulo-
rum sunt scrutati; nobiles vero partem fecerunt, litte-
rati aliam partem et alii terciam partem; et sic non
poterant concordare quia tres personas eligebant;
propter quod primus compromissus exspiravit;...”
|
|
18 |
 |
“...comes Boloniensis et Alvernensis,
qui satis familiaris erat domino pape, acceptis
litteris a domino rege et suis propriis amicis, misit
velocius ad Curiam, supplicans domino summo
pontiflci pro Guidone, germano fratre suo. Domi-
nus autem papa precibus domini regis, dicti comitis
et suorum, condescendit, et appellationem factam
per magistrum Stephanum cassavit cum postulatione
capituli, et in pleno consistorio Guidonem de Bolonia,
fratrem comitis, pronuntiavit episcopum Tornacensem,
imponens aliis partibus silentium de inceptis. Post-
modum dictus dominus Guido, ordinibus susceptis,
sacratus ut moris est pontiflcum, fecit preparare cum
1. Corr. : « peritissimo »....”
|
|
19 |
 |
“...[1300-1324] CHRONIQUE. 29
maximis expensis necessaria ad suum festum facien-
dum. Et elegit hoc fieri in monasterio nostro Sancti
Martini, quod antea visum non fuerat; sed suas dedit
litteras quod propter hoc sibi aut successoribus suis
nullum jus acquiratur.
Anno igitur m° ccc° primo, vicesima quarta die
maii venit; veneruntque cum eo Robertus, comes
Attrebatensis, comes Hu-[fol. 54 v°] go Sancti Pauli,
Jacobus, frater ejus, dominus de Lutosa et Con-
dato, cum nobilibus et militia multa nimis; et dicitur
expendisse ad summam decem millium librarum
Turnocensium (sic). Fuitque homo mitis et affabilis,
de corde nobili, amans venatores et bestias, suum
officium spirituale gratiose exsequendo. Prefuit au-
tem annis circiter [viginti quinque]1 2 *; postmodum
autem per dominum papam ad episcopatum Camera-
censem est translatus.
Anno Domini m° [ccc° viges. sexto]8, postquam
dominus Guido de Bolonia episcopus fuit de Tornaco
translatus ad episcopatum Cameracensem, dominus
papa contulit episcopatum...”
|
|
20 |
 |
“...episcopatum Tornacensem contulit. Qui prefuit circi-
ter quatuor annis. Venitque dictus Wilhelmus post
consecrationem suamreceptam, anno m° ccc° vicesimo
nono, in Tornacum cum debita sollempnitate. Fuitque
homo religiosus, benignus et affabilis, frequentans
sepe ecclesiam tam de nocte quam de die, non obstante
infirmitate privata quam habebat; et de ipso possent
multa commendanda retractari atque scribi. Anno igi-
tur m° ccc° tricesimo tercio migravit ab hac vita, et
sepultus fuit honorifice ante majus altare cum suis
predecessoribus.
Post mortem domini episcopi Wilhelmi de Venta-
dour, infra tempus ad hoe ordinatum, decanus et capi-
tulum convenerunt ad eligendum; et ad certam diem,
secundum jura ordinata, magistrum Johannem de Por-
tali elegerunt, portantes eum in choro in loco prepa-
rato, « Te Deum laudamus » cantando, cum sonitu
campanarüm1.
Anno m° ccc° tricesimo quinto, venit dominus
Andreas de Florentia tanquam episcopus in Tornaco
in suo jucundo adventu, et fecit festum suum in
monasterio...”
|
|