1 |
|
“...CHR0N1QUE.
83
[1314]
Anno eodem m° ccc° quarto decimo, vicesima die
augusti, archiepiscopus Remensis et abbas Sancti Dio-
nysii in Francia venerunt in civitatem Tornacensem
cum bullis, et in exitu ecclesie Beate Marie versus
domura episcopi, populo ibidem congregato, fuit
lecta, lata et publicata sententia super Flandrenses et
patriam *.
Illo tempore venerunt Flamingi ante villam de
Tornaco; et iverunt versus villam de Insulis et earn
obsederunt. Dominus autem Karolus, frater regis, et
dominus Ingelrannus de Maregni erant in Tornaco et
rex Navarre erat in villa de Orchies.
Et quarta die post latam seritentiam 8 venit dominus
Johannes, comes Namurcensis, in monasterio monia-
lium prope Tornacum1 2 3, etibi ivit Ingelrannus cum eo
tenere parlamentum, et tantum ibi fuit prolocutum de
treugis et de pace quod Flandrenses a sede recesse-
runt. Et dominus Karolus, frater, et Carolus, filius
regis, et Ingelrannus, qui erant in Tornaco, iverunt
apud Orchies. Et ibi coram rege Navarre fuit recessus...”
|
|
2 |
|
“...ceperunt dictum comi-
tem, se viri liter et audacter defendentem; adduxe-
runtque eum Brugis, gaudentes de victoria, et longo
tempore in sua prisione tenuerunt. Tandem subtili-
ter, non valens alio modo evadere, ficte, ut dicitur,
per foramen unius latrine evasit1 et exivit2.
Anno m° ccc° vicesimo quinto, Gandenses et illi de
Aldenardo erant pro comité Flandrensi Ludovico, illi
autem de Brugis et tota alia patria erant sibi contra-
rii; fuitque super dictos Brugenses et vicinos eorum,
iilosde Franco, lata sententia in Tornaco. —Notandum
quod, vivente domino Roberto, comité Flandrie, qui ha-
bebat duos filios, Ludovicum, primogenitum, etRober-
tum, fratrem ejus — dictus autem Ludovicus habebat
Ludovicum filium ejusque sororem, —compositum fuit
et concordatum per amicos et per baro[fol. 91 ]nes, per
pares, per consilium villarum et totius patrie, consen-
tiente etiam dicto Roberto : Ludovicus juvenis, filius
dicti Ludovici primogeniti comitis Nivercensis, adhe-
redatus fuit de toto Flandrie comitatu...”
|
|
3 |
|
“...CHRONIQUE.
151
[1346]
Item vicesima octava die maii, conestabularius, dux
Atheniensis cum aliis comitibus et gentibus armorum,
venit coram villa que dicitur Villafrancha, bene val-
lata muris et fossatis, que semper fuerat pro parte
regis Franchie sed se Anglicis reddiderat; sed post
multas fraudes et post multos insultus capta fuit et
totaliter destructa, cesis pluribus et in ore gladii
positis.
Item erant cum duce Normannie quinque milia
equitum et viginti milia peditum, ut dicebatur.
Item comes de Albi erat Burdegalis, habens secum
mille armaturas cum totidem archistis solum et decem
milibus peditum.
Item secundo dux Normannie obsedit villam et cas-
trum d’Aguillon et stetit ibi per longum tempus.
Eodem anno in festo sancti Johannis Baptiste1, con-
cordaverunt Flandrenses unanimiter esse cum rege
Anglie in villa Gandensi et quod ad nutum ejus vel
alicujus de sanguine suo irent quocumque vellet eos
ducere.
Item circa festum beate Marie Magdalene2, venit rex
Istore et Chroniques de Flandre...”
|
|
4 |
|
“...decanus et archidyaconus, [fol. 43] fratres, cum domino
Roberto, et de sedecim canonicis quatuor, fundati pro-
curatores pro aliis; comparuitque dictus rex persona-
liter in Parlamento et audivit cum suo consilio illa que
partes proponere voluerunt; habitoque consilio, com-
missarios eis dedit qui audirent rationes partium, ut
examinerent factum, et, quod justum esset, ordinarent
et sibi reportarent. Diciturque regem dixisse quod
non vellet perdere Tornacum pro dimidio regni sui.
Factaque fuit, lata et publicata super propositis sen-
tentia per dominum regem in modum qui sequitur1:
1. Le dépót des archives de la ville de Tournai possède dans...”
|
|
5 |
|
“...abbatem absentem sub certis forma et modo, et dictum
compromissum firmaverunt prout res exigebat. Qui
tres, omnibus rite consideratis, pro bono pacis, videntes
ingens periculum in dissensione apparere, dictum suum
infra certum terminum prefixum in capitulo, vocato
totochoro, dixeruntetpronuntiaverunt. Predicta autem
pronuntiatio et ordinatio dictis domino decano et archi-
diacono non placuerunt nee etiam consiliariis civitatis,
quibus dicti fratres, ut dicebatur, sunt conquesti et de
sententia lata doluerunt. Plurimi autem sapientes et
sane mentis, videntes quod in pronuntiatione non erat
personarum acceptio, sed honor Dei et beate Virginis
et Ecclesie et tocius collegii servabatur, dictum et pro-
nuntiationem approbabant; et successive super pre-
missis apparebat quod ipsi concordes essent, quia
homo videt in facie et Deus in corde.
Sciant autem futuri quod estas illo anno fuit amena
et satis calida, adeo quod vinee, terre et arbores satis
fertiliter floruerunt et fructum fecerunt; et fuit...”
|
|