|
|
|
1 |
|
“...informations suffisantes, il aime mieux ne rien dire que
de rapporter quelque vague rumeur. Cette sévérité de prin-
cipes, il en fait une véritable profession de foi vers
la fin de sa Chronique; la phrase mérite d’être citée :
« Populus universis facile credit et facilius audita refert et
publicat, unde modo falsa, modo vera dicunt; et ego non
approbo dicta talium nee fidem adhibeo et maxime si talia
registrarem de quibus certitudinem non haberem, totum
opus meum esset reprobandum, et in aliis michi non crede-
retur1. »
Les faits touchant h la religion eux-mêmes ne trouvent
point grace devant sa critique, et il ne les traite pas autre-
ment que de simples faits historiques. Les miracles ne
1’étonnent point; il cherche avant tout h vérifier leur
exactitude, suit les enquêtes des officiaux et n’accepte pas
toujours sans réserve les sentences rendues h ce sujet par les
évêques. II convient de signaler le scepticisme avec lequel il
accueillit certain miracle de la Vierge : quelques bonnes
gens...”
|
|
2 |
|
“...GILLES LE MUISIT.
4
finera. — Et quoniam, post ejus decessum et transi-
tum ab hoe mundo, Sancta mater Dei Ecclesia de ges-
tis et vita ejus atque miraculis fuit sufficienter infor-
mata, canonizatus fuit et est cum Sanctis in gloria
reputatus; et idcirco non est expediens neque decens
quod de temporibus suis in aliquo me intromittam.
XJnum audivi de predicto domino rege illustrissimo
laudabile quod michi videtur utile posteris intiman-
dum1. Secundum consuetudinem suam, quolibet anno
die Veneris in Parasceve Domini, psalterium legebat a
principio usque in finem. Accidit in uno anno quod
quidam nobilis, de illustri genere progenitus, propter
multa maleficia per se perpetrata erat in Casteleto
Parisius. Die autem Veneris in Parasceve rex in capella
sua secundum morem psalterium legebat. Venerunt
autem propinqui et amici illius qui in Castelleto erat,
cum filio [fol. 47] et fratribus regis, ut dicebatur, ad
regem. Rex autem, videns eos, posuit digitum suum
super versiculum quem legere debebat...”
|
|
3 |
|
“...eodem. Sed Conrardinus, nepos
ejus, in bello fuit captus et adductus ante regem;
eratque juvenis elatus et magni cordis, et se nobilio-
rem tocius mundi reputabat, et regi ad interrogata
superbe respondebat. Unde accidit quod dominus rex
dixit ei : « Conrardine, si tu teneres me in tua pri-
sione sicut te teneo, quid faceres de me? » Respon-
dit quod sine dilatione sententiam haberet capitalem.
Rex autem non fuit motus ut sapiens, sed paulisper
subridens dixit : « Ex ore tuo te judico quia, sicut
michi facere judicasti, fiet tibi. » Statim cum indigna-
tione respondit : « Quis est in toto mundo qui me
[fol. 48 v°] ausus esset decollare? » Cui princeps
Karolus respondit : « Karolus, frater regis Fran-
cie, rex Gycilie et gladius Sancte matris Ecclesie,
caput tuum faciet detruncari ». Et sine mora, man-
datis pannis sericis cum spiculatore, fecit ipsum in sui
presentia decollari1. De quo facto pervenit rumor per
Sidle d Adam de la Halle, plus étendue et plus compléte que
celle que nous possédons...”
|
|
4 |
|
“...et Ecclesiam Romanam opiniones diversas habue-
4 runt. Nos autem, in presenti materia super qua a
4 vobis sumus requisiti, intentionem nostram sic
4 declaramus et volumus quod, cunctis super hoe
4 facientibus questionem, intimetis quia omnibus vere
4 penitentibus et confessis accedentibus, prout in
4 decretali continetur, qui venerunt, qui sunt et
4 qui venient, concessimus et concedimus indulgen-
4 tias et plenam, pleniorem et plenissimam remissio-
« nem et quantum claves possunt. » Sic fuit michi
testificatus episcopus et doctor supradictus.
Sciendum est quod ab anno millesimo ducentesimo
nonagesimo septimo usque ad annum ccc, in illis
tribus annis, multi tractatus1 fuerunt inter dominum
1. II est a remarquer que Gilles ne fait pas une mention
spéciale du traité conclu a Saint-Martin de Tournai le 28 jan-
vier 1298, traité qui prolongea les trêves conclues avec le...”
|
|
5 |
|
“...Hannonia et Brabantia et de sibi alligatis; et, quia
cives et habitatores in obsidione ville fideliter se ges-
serunt, dominus rex reddidit ville gratias quas prius
habebat, et ampliores, in se ipsos regendo et guber-
nando, et hoc propter servitium regie majestati illa-
tum; et hoc non obstante tenentur regi in omnibus
obedire. — Articulos et formam arresti, et modum
gubernationis et gubernatorum qui rexerunt usque ad
tempus gratie facte a domino rege, omisi scribere
propter multas causas, quia michi non videbatur
expediens1.
1. Le procés fut en effet trés long; il avait été engagé en
1322 et, depuis cette date, il était toujours pendant. Cf. a ce
sujet A. d’Herbomez, Notes et documents pour servir a l’histoire
des rois fils de Philippe le Bel (Bibliothèque de VÉcole des
chartes, t. LIX, p. 520 et suiv.).
2. 4 juillet 1322.
3. Cet arrêt est publié en entier par Vandenbroek, dans les
Mémoires de la Société historique et littéraire de Tournai,
t. VII, p. 325 et suiv.
4. Ce paragraphe est plus...”
|
|
6 |
|
“...usque ad vesperam bene tarde; et ex
utraque parte multi corruerunt.
Videns [fol. 113] autem rex fugam balistariorum
de Genneves et aliorum peditum, precepit quod, ubi-
cumque invenirentur, interficerentur; fuitque ilia die
et post de ipsis facta ingens occisio, sed rex intelligens
causam fuge, indulsit eis et de eisdem cessare fecit
cedem.
De gestu autem regis Francie et de gestu regis
Anglie ilia die et hora, quomodo se habuerint, de per-
sonis suis et de existentibus cum eisdem non inveni
qui michi sciret dicere veritatem, nee ab aliquo valui
de certitudine informari; sed dicunt aliqui quod rex...”
|
|
7 |
|
“...et ibi gentes suas et suum exercitum recol-
legit. Rex autem Anglie et suus exercitus remanserunt
apud Creschi et in circumvicinis locis tribus diebus2;
et Dominica in crastino belli, Anglici venientes in cam-
pum spolia habuerunt, et propter hoc attribuerunt sibi
victoriam.
De gentibus autem regis Franchie, ut dicitur, ceci-
derunt circiter quatuor millia peditum et de gentibus
armorumet equitibusarmature septingente. De numero
autem Anglicorum qui, quales et quanti ceciderunt,
non inveni qui michi sciret dicere veritatem, et ideo de
eis sileo; sed fama laborante multi ibidem sunt occisi,
nee est possibile credere quod tantus numerus probo-
rum et nobilium virorum ac peditum ceciderit absque
maxima occisione et strage suórum adversariorum.
Accidit vero istud bellum et iste conflictus casu for-
tuito et ex improviso, et quia rex Franchie consilio
sibi dato non acquievit, nee suas aties, ut moris est,
ordinavit, sed nimis festinus precessit suam atiem;
1. Corr. : « tarde ».
2. Selon Froissart...”
|
|
8 |
|
“...ad-
verso.
Et accidit quod Dominica, in die videlicet Exaltationis
sancte Crucis1, habito consilio, misit nuntios ad Ganden-
ses ut cum eis posset habere parlamentum; qui, habita
deliberatione, annuerunt. Venitque comes cum suo
consilio et eos allocutus est gratiose et benigne; et,
facta audientia ab omnibus, dixit eis : « O bone gen-
tes, que de jure estis et esse debetis mee gentes, et
ego vester dominus, quia patria Flandrensis michi
debetur jure hereditario nee ipsam acquisivi per emp-
tionem, per donum nee per vim, nee per aliquam
aliam causam, nisi quia michi debetur jure paterno.
Et nunquam vobis aut alicui vestrum in aliquo fore-
feci, et paratus sum promittere et jurare omnes con-
suetudines bonas et antiquas et consuetas observare,
que temporibus domini Roberti comitis, proavi mei,
et omnium predecessorum meorum fuerunt observate,
et uti de consilio illorum de patria et omnia forefacta
condonare et indulgere, et totum facere quod pax
requirit et, si necesse sit, super predictis dare...”
|
|
9 |
|
“...CHRONIQUE.
201
[1348J
peto ut de bonis, que ad me pertinent, computus
michi fiat, quia, si vobis tenerer in aliquo, jus et con-
suetudo dant quod vobis redderem rationem. Super
quibus omnibus rogo vos omnes et singulos, et
requiro quod, parcendo vobis et patrie et michi, deli-
beretis. » Et statim tumultus magnus factus est inter
eos; et comes, facto signo, petiit ut se mutuo trahe-
rent ad partes, sicut est consuetum, et ei suas inten-
tiones reportarent. Habitoque consilio, carnifices,
piscatores, naute et magna copia bonorum concor-
daverunt se comitem tanquam dominum recipere; sed
textores, fullones et alii tales rennuerunt, dicentes
quod nullum alium dominum habent nee habebunt
preter regem Anglie, cum quo fedus pepigerunt et
cui juraverunt; et statim mota est discentio inter eos.
Videns autem comes periculum imminens inter eos,
petita et optenta audientia, dixit eis : « O bone gen-
tes, ex quo non vultis me recipere? Nolo quod propter
me insimul decertetis, quia, si perditio sit de...”
|
|
10 |
|
“...fui magistro Johanni de Harlebieke,
qui fuit de Flandria oriundus, qui erat clericus sem-
per studens, et astrologus peritus atque expers et
famosus. Qui pluries michi dixit in principio guerre
mote inter illustrissimum dominum Philippum, regem
Franchie et Navarre, dictum Crassum, et dominum
Guidonem, Flandrie comitem et marchisium Namur-
censem, atque Flandrenses, quod guerra pro certo
magna esset et per longum tempus duratura, et quod
multa mala evenirent, durante dicta guerra. Et alia
quamplurima dixit michi, que postea vidi evenire;
inter cetera audivi ipsum dicentem et affirmantem
quod veniret tale tempus, in quo tempore homines
tunc viventes, periti et imperiti, plus mirarentur de
subita et cita mutatione mali in bonum, quam sint
mirati de accidentibus, durante guerra, et de muta-
tione boni in malum a principio. Et hoc michi vide-
tur in Flandria evenisse, non quod ego adhibeo dictis
mathematicorum neque fato, quia intentionis mee est...”
|
|
11 |
|
“...predicatorem egregium. Idcirco omnes et singuli
debent et tenentur Deum devote deprecari et attente
exorare, ut ipse perficiat quod incepit, et mentes sic
revocatas et in bonum renovatas in pace custodiat, et
tribuat omnibus in obediencia et tranquillitate perse-
verantem famulatum, et comitem prospere gubernare,
ut per Dei gratiam et sui ipsius industriam et per
bonum consilium possit patriam et populum in pace
custodire.
De genealogia autem digti Ludovici comitis et a
QUIBUS SIT PROGEN1TUS VIDETUR MICHI EXPEDIENS ET
UTILE ALIQUID DECLARARE.
Notandum est enim quod dominus Guido, post
mortem nobilissime matrone domine Margarete comi-
tisse, matris sue, obtinuit Flandrie comitatum. Iste
Guido, vivente matre sua antedicta, duxit in uj&rem
dominam castellanam de Ëetunia, de qua habuit plures...”
|
|
12 |
|
“...[1349] ANNALES. 227
habitationes Judeorum, et domus combuste totaliter;
hanc (h)autem victoriam habuerunt Christiani.
De destructione Judeorum, quomodo et qualiter, et
in quibus locis destructi fuerunt, sufficiat legentibus
illud quod superius est expressum, quia in festo
Omnium Sanctorum anno m° ccc° xlix0 cessabat fama
de eis. Et si veridici sunt qui michi predicta nar-
raverunt, non mentior in scriptis redigendo nee michi,
si contrarium posteris appareat, estimputandum, quia
audita refero et non visa1.
Narratio pro illis hominibus qui catervatim per
CrvrrATES, PER VILLAS, PER GASTRA, PER OPIDA ET
ALIA LOCA, MODO CENTUM, MODO DUCENTI AUT TRE-
CENTI, MODO PER NUMERUM AMPLIOREM, SE ADUNA-
RANT ET IBANT, PENITENCIAM PUBLICAM FACIENTES, IN
ANNO M° GCC° XLIX0.
Nov[er]it Deus mutare sentencias, si tu noveris delicta
emendare. Tribularer, si nescirem misericordias tuas,
Domine; tu enim dixisti : « Nolo mortem peccatoris,
sed ut convertatur et vivat2. » Et hoc, o bone Jhesu,
tu dixisti ore tuo...”
|
|
13 |
|
“...plan-
gere et plangenda non committere. Tempus enim
instat penitendi et de tempore non habemus nisi
nunc. Currant ergo peccatores ad penitenciam dum
tempus habent. Penitencia autem debet esse discreta,
rationabilis, ac ordinata et incepta de superioris volun-
tate et habentis injungendi potestatem, quia, quod sine
superioris fit auctoritate vel voluntate, presumpcioni
deputabitur et vane glorie, non mercedi.
Anno igitur m° ccc° xlix0, audierunt et viderunt
mirabilia tune viventes; et visum est michi expediens
quod posteris et futuris omnibus aliquid innotescat,
quia omnes, qui sane mentis erant tunc temporis,
super diversis accidentibus et super mutationem tem-
poris et personarum quamplurimum mirabantur. Cer-
tum est enim quod in principio dicti anni, transacto
quadragesimali tempore, statim post festum Pasche2,
populus universus virorum ac mulierum, ecclesiasti-
corum et mundanorum in tan[fol. 15 v°]tam inordina-
tionem omnium excessuum devenerunt, quod videre
erat horribile, maxime illis...”
|
|
14 |
|
“...que omnes in dicto
monasterio; non tamen fuit tanta [multitudo], sicut fue-
rat in Dominica precedenti. Frater autem Robertus, de
ordine Sancti Augustini, verbum Dei predicavit, as-
sumpta materia de surdo et muto sanato a Domino nostro
Jhesu Cristo, et elegantissime et solertissime exposuit
virtutes laudando et vicia reprobando. In fine autem
sermonis, faciendo commendationes et orationes, ut
moris est, omisit pro hujus modi penitentibus exorare;
postea dixit : « 0 bone gentes commissum est michi
vobis dicere, de fratre qui in Dominica precedenti in
hoc loco predicavit, quod ipse dixit verba fidem tan-
gentia, exprimendo aliqua et inter cetera de com-
[fol. 18]paratione sanguinis Domini nostri Jhesu Cristi
1. Le siège épiscopal de Tournai était alors vacant par suite
de la mort de Jean Desprez.
2. Mardi 1" septembre 1349....”
|
|
15 |
|
“...partes. Et hoc fuit in Tornaco et in diversis locis.
Et est sciendum quod licet in illo tempore fuisset
tanta commotio facientium penitentiam, ut est dictum,
non tamen hoc fiebat in tota Francia, nec in aliis regnis
et regionibus superius nisi in Flandria, Hanonia, Bra-
bantia et aliis regionibus tendentibus versus Occi-
dentem.
Ego autem dum scribere faciebam supradicta,
occurrit michi et venit ad memoriam prenosticatio
magistri Johannis de Muris, quomodo dicit ibi inter
cetera comminationes stellarum et planetarum, quod
esset destructio sectarum, seditio populorum, ritus
novus, epidimie1 : et videtur michi quod isto anno m°
ccc° xlix0 predicta evenerunt pro majori parte, sicut
audivimus et vidimus in Tornaco, quia secta Judeo-
rum, ubicumque sunt reperti inter Ghristianos, des-
tructi sunt per diversos cruciatus. Insuper apparitio
penitentium et modus penitentiam faciendi populum
universum in maximam seditionem commoverunt :
nam aliqui sustinebant, quod factum eorum non esset
approbandum...”
|
|
16 |
|
“...valorem.
Et credo et teneo quod multi in latino et in gallico
fuerunt super predictis registrantes; et quod scivi et
audivi illud registravi.
Et. est sciendum quod in illo anno fuit dies Natalis
Domini in die Veneris. Et fuit annus incipiens secun-
dum stylum curie Romane a Nativitate, que fuit dies
Veneris, ut dictum est, et sic fuit annus quinquagesi-
mus et incepit indulgentia ordinata a domino Summo
Pontifice Clemente papa sexto, [fol. 24] Et cessave-
runt multa mala; et multa referebantur, que michi non
sunt visa posteris demandare, donee veritas ignotes-
cat; et sic registrationi mee pono finem.
Anno eodem, in prima ebdomada Quadragesime1,
fuit proclamatum publice in foro, ex parte gubernato-
rum civitatis, quod omnes cessarent a dicta publica
penitentia voluntaria assumpta; alioquin omnes, de
cetero facientes, ad omnes dies bannirentur. Fuit
eciam ex parte regis proclamatum quod omnes eciam
cessarent, quia rex eos sectam vocabat in sua lettera,
et hoc sub pena perditionis corporum et bonorum...”
|
|
17 |
|
“...262 GILLES LE MUISIT. [1350]
suum; dotninus autem Godefridus transmisit eum in
castrum de Gynes, et, tenens se pro securo, appro-
pinquavit, et gentes armorum et pedites similiter;
et venit ante castrum cum paucis de suo consilio. Et
castelianus descendit cum paucis, portans copiam cla-
vium in manu sua et dicens : « Ecce omnes claves
castri; paratus sum vobis tradere et illud recipere
quod michi est promissum. » Ibique fecerunt longum
parlamentum, adeo quod totus exercitus, et omnes
equites et pedites, qui erant ordinati, mirabantur et
ceperunt dubitare, quia eciam mare redibat suo cursu.
Finaliter dominus autem Godefridus cum aliquanlis
suis intravit castrum et illico porte clause sunt et
serate, omnibus aliis extra dimissis. Et incontinenter
parati erant super castrum, qui deposuerunt vexilla
regis Francie universa, et levaverunt vexilla regis
Anglie. Exercitus autem afforis hoe videns et quod
ipsi erant traditi, ceperunt post clamare : « Tra,
trait, trait, trait », et ceperunt fugere;...”
|
|
18 |
|
“...fuit decima septima die mensis aprilis.
Sciant moderni et futuri quod a die sancto Pasche
predicto usque ad festum Pentecostes1 pauca evene-
runt registratione digna. Verum est quod in latino et
in gallico multi multa accidentia cotidiana scribunt et
scribere faciunt et in eis delectantur; sed michi non
videtur expediens registrare talia nisi sint notabilia.
Infra illud tempus rumores multi erant in diversis locis;
sed populus universis facile credit, et facilius audita
refert et publicat. Unde modo falsa, modo vera dicunt
et ego non appro (o) bo dicta talium nee fidem adhibeo;
et maxime si talia registrarem, de quibus certitudinem
non haberem, totum opus meum esset reprobandum et
in aliis michi non crederetur.
Accidit autem in illo anno feria quarta post diem
Pentecostes, que fuit dies sancti Medardi2, quod domi-
nus de Biaughiu, mariscalcus Francie, erat in villa
Sancti Audomari, et multitudo non modica gentium
armatorum, et in villa de Cales erat multitudo Anglico-
rum. Modo Anglici...”
|
|
19 |
|
“...ducere nitebuntur. Tarnen dominus episcopus fecit
propter bonum commune pauperum gentium1.
[Fol. 50, col.] Finivi autem presentem tracta-
tum anno Domini m° ccc° 1° primo, que data est talis
juxta morem ecclesie Gallicane. In quo tempore multi
sapientes dubitabant de guerris futuris et de multis
aliis accidentibus dubitandis; sed Deus omnipotens
omnia disponit et ordinat prout vult et pro sue libito
voluntatis, cui est gloria et imperium in secula secu-
lorum. Amen2.
[Fol. 50 v0.] Accidentia que michi, Egidio abbati
PREDICTO, EVENERUNT ANNO M°CCC°L° PRIMO CELARE
NON DEBEO SED INTENDO POSTERIS DEMANDARE AD
LAUDEM ET GLORIAM SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS,
AD COMMENDATIONEM ETIAM BEATISSIME MARIE, MATRIS
Dei, Virginis gloriose, et beatissimorum confes-
SORUM SANCTI MARTINI ET SANCTI BenEDICTI.
Verum est quod ego, Egidius abbas predictus,
1. Le feuillet 49 et le recto du feuillet 50 contiennent des
réflexions morales sur la mauvaise observance du carême.
Nous avons jugé inutile'de les rééditer...”
|
|
20 |
|
“...quod Deus donabat patien-
ter. Et ad evitandam ociositatem et ne essem impa-
tiens multa in latino et gallico feci registrare, expen-
dens in talibus tempus meum, unde multi super
patientia mea mirabantur; et toto tempore illo hylaris
eram et semper gaudens, abstinens me per Dei gra-
tiam, juxta posse meum, a viciis universis. Modo
sciant futuri quod quidam magister de Alemania venit
in Tornacum et, visis [fol. 51] oculis meis, promisit
cum Dei adjutorio me curaturum. Consideratis omni-
bus que michi dixit, finaliter contra consilium propin-
quorum et amicorum meorum omnium ego acquievi
ejus consilio, ita quod Dominica post Exaltationem
sanctc Grucis in uno oculo et feria quinta sequenti1 in
alio permisi in eis artem suam exercere. Qui cum
parvo dolore et cito transacto cum quodam instru-
mento ad modum acus est operatus, discooperiens
1. Ce dimanche fut le 18 septembre 1351 et le jeudi le 22....”
|
|
|